BCCCAP00000000000000000000544
SERMO IESU POST CENAM: JO. 13, 31-17, 26 355 tanas; sed Petrus numquam deficiet in fide, quia Christus cuius oratio efficax est, ad hoc pro eo oravit, ut constans semper maneat, et fra– tres suos forte nutantes confirmet. - Non quod pro aliis apostolis non rogaverit Christus, sed pro Petro speciali modo et defmito consilio rogavit: et ei personaliter conceditur, quod aliis non promittitur: atta– men indefectibilitas fidei Petri erit pignus firmitatis ceterorum, qui ab eo in fide confirmabuntur. CORPUS SERMONIS. (ce. 14-16). Loquitur in hoc sermone Cor Jesu, varios affectus quibus in illa hora suprema plenum erat, effundens in apostolos, ut eos instruat ut Magister, soletur ut Pater, roboret ut Deus. - Patet in tali sermone non esse quaetendam successionem logicam idearum, sed liberam affectuum manifestationem. Nonnullae ideae saepius repetuntur: v. gr. de mandato novo caritatis (Ioh. 13, 34 s.; 15, 12. 17); de Spiritu Sancto (14, 26; 15, 26; 16, 7-15); de discessu Christi post modicum, (14, 19; 16, 16); - de pace apostolis relicta, (14, 27; 16, 33); - de odio mundi cui fideles subiacebunt, (15, 18 ss.; 16, 2 s.): etc. Idea centralis totius sermonis videtur esse haec: 'Unio fidelium inter se et cum Christo, et per Eum cum Patre' so. 1 º - VERBUM CONSOLATIONIS (Ioh. 14, 1-31). - Iesus apostolis maestitudine gravatis fiduciam et solacium instillat his rationibus: a) fides in Christum, qui ut Filius Dei de domo Patris sui disponit (vv. 1 s.); b) Iesus vadit parare eis locum in caelo, quo eos assumet, ut in aeternum cum Eo beati sint (v. 3); e) Ut eo securi perveniant, Iesus est « vía, et veritas, et vita » (v. 6) : vía qua itur ad Patrem, veritas quae Illum revelat, vita, quam a Patre acceptam nobis communicat, quia « ego vivo, et vos vivetis » (v. 19.) Pater revelatur in Christo: ideo qui videt Iesum, videt Patrem, quia Pater in lpso est, et lpse in Patre. Verba et opera Christi demon– strant Eum esse Deum, quia sunt verba et opera Patris: « verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor: Pater autem in me manens, ipse facit opera» (v. 10). d) Aliud motivum solacii est pro apostolis, quod ipsis in Chri– stum credentibus promittitur quaedam omnipotentia quoad imitatio– nem virtutis thaumaturgicae ipsius Christi, (v. 12), et infallibilis exau– ditio precum, quas facient in nomine Eius. lesus faciet, ad gloriam 50 Cfr. M. PEINADOR: 'Idea central del discurso de Jesús después de la Cena' (Juan 14-17): in Est bibl. 12 (1953) 5-28.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz