BCCCAP00000000000000000000544
354 HEBDOMADA SANCTA do (v. 33): e) novum mandatum mutuae caritatis (vv. 34 s.): et d) praedictionem trinae negationis Petri (vv. 36-38). Hoc praeludium ponendum est inter discessum Iudae proditoris e cenaculo, a solo Ioanne commemoratum, et institutionem Eucharistiae a Synopticis nar– ratam. Tria priora puncta sunt propria Ioannis, et in dectirsu sermonis adhuc semel et iterum repetuntur: quartum etiam Synoptici habent. PRAEDICTIO SCANDALI APOSTOLORUM, ET NEGATIONIS PETRI: (Mt. 26, 31-35; Me. 14, 27-31; Le. 22, 31-38; lo. 13, 36-38). Sive adhuc in Cenaculo (Lc.-Io.), sive iam in itinere ad Gethse– mani (Mt.-Mc.), praedixit Iesu apostolis scandalum quod Eius causa passuri erant omnes illa nocte; 'cum pastor percutietur, oves disper– gentur' (Zach. 13, 7). Cum omnes, et maxime Petrus, protestarentur suam fidelitatem erga Magistrum, praedicit Petra Iesus; « Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus » (Me. 14, 30). Veritatem praedictionis confir– mavit eventus; nam et omnes discipuli, dum Jesus comprehenderetur a iudaeis, relicto Eo, fugerunt (Mt. Me.), et Petrus in atrio summi Pon– tificis ter Iesum negaverat, cum gallus iterum cantavit (Me. 14, 66-72). - Notatu dignum est dictum Iesu ad Petrum, quod solus Lucas habet ante praedictionem trinae negationis: « Simon, Simon, ecce satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: ego aute~ rogavi pro te, ut non defi.ciat fi.des tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos » (Le. 22, 31 s.). Promittitur hic Apostolo, cui olim primatus in Ecclesia praedictus fuerat (Mt. 16, 13-ss.), et cui nunc confirmatio fratrum in fide committitur, speciale auxilium oratione Christi impetratum, ad superandas satanae insidias quibus eum ad defectionem a fide ten– tabit. « Simon, Simon », (nota usum huius nominis proprii tam in pro– missione primatus (Mt. 16, 16 s.), quam in eius collatione (Jo 21, 15-17): « ecce satanas expetivit vos», sicut expetivit Job ad eum omni modo affiigendum et tentandum (Job 1, 6-2, 10), quia sine Dei permissione satanas homines tentare non potest. - Omnes apostolos tentabit sa- pos1t1s; nempe, aut ordinem capitum mutationem fortuitam subiisse, aut ce. 15. 16 esse additionem Evangelistae, qui post scriptionem sui operis, memoria recolens ea quae Iesus dixerat, sive post cenam, sive ante eam, sive in ultimis suis sermonibus quibus apostolos ad separationem praeparabat, voluit ea conservare, et sermoni va– ledictorio inserere. . Quaecumque tamen harum explicationum teneatur, expositio fieri debet secun– dum ordinem textus traditionalem. Non continuam sermonis expositionem damus, sed ideas praecipuas in eo contentas indicamus.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz