BCCCAP00000000000000000000544
352 HEBDOMADA SANCTA Idea sacrijicii quae in consecratione panis solum in Luca-Paulo ap– paret, exprimitur ab omnibus in consecratione vini, (praeterquam a Paulo, qui tamen statim adiungit Eucharistiam esse memoriale mortis Domini, id est, Eius cruenti sacrilicii: « quotiescumque enim mandu– cabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat », v. 26). - Quod dicitur de sanguine, « qui pro vobis » (Le.), vel « pro multis » (Mt. et Me.) fundetur, est in graeco participium praesens exxuvv6µi::vov = funditur: et indicat Eucharistiam esse sacri– ficium, et unum idemque cum sacrificio Crucis, nam quod in isto fit realiter, id est, modo cruento, in illo peragitur mystice. Concilium Tridentinum sess XXII loquens de sacrificio Missae, (quae non est nisi Cenae eucharisticae renovatio), dicit: « Una eademque est hostia, idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui seipsum tune in Cruce obtulit, sola ojferendi ratione diversa» (D B, 940). Proprium Lucae et Pauli est qu~d addit Christus post consecra– tionem panis (Le. 22, 17), vel panis et etiam vini (I Cor. 11, 24): « Hoc facite in meam commemorationem »: quibus verbis confert apostolis po– testatem idem faciendi quod Ipse fecit; id est, ordinat eos sacerdotes, ut explicite defuuvit Concilium Tridentinum, sess XXII, can. 2, di-. cens: « Si quis dixerit, illis verbis: « Hoc facite in meam commemo– rationem », Christum non instituisse apostolos sacerdotes, aut non or– dinasse ut ipsi aliique sacerdotes offerrent corpus et sanguinem suum: A. S. » (DB 949). In hac igitur narratione quadriformi Cenae eucharisticae tres prae– cipue veritates dogmaticae continentur: 1 ª) sub speciebus panis et vini corpus et sanguis Christi 'vere, realiter et substantialiter' continentur,. vi verborum Christi: « hoc est corpus meum », « hic est sanguis meus »: propositiones, cum sint substantivae affirmantes, exprimunt identita– tem subiecti cum praedicato: 'hoc, quod habeo in manibus et vobis po 0 rrigo, est corpus meum, sanguis meus' : ubi pronomen « hoc » (gr. -roü-ro) sumendum est substantive (hisp. = esto es mi cuerpo, - esto· es mi sangre). Haec verba Christi sunt fa et i va veritatis per ipsa significatae: quapropter commenta Protestantium de impanatione, sym-• bolismo, aliaque id genus, excluduntur. Eucharistia est igitur 'Sacra– mentum corporis et sanguinis Christi', verus cibus et potus spiritualis,. qui manducari et potari debet ad vitam aeternam habendam. 2 ª) Sed etiam Sacrijicium: quod significatur tum verbis explicitis (« corpus meum, quod pro vobis datur », « sanguis meus qui pro vobis funditur »), tum ipso ritu a Christo adhibito: quatenus distincta ac separata conse– cratio panis et vini apta erat repraesentare statum mortis, condicionem.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz