BCCCAP00000000000000000000544
VITA· RELIGIOSA IUDAEORUM 17 f) Vota crebro a Judaeis fiebant; et erant realia, prout aliqua res vel animal Deo vovebatur; vel personalia, si ipsamet persona Deo de– dicabatur, quod fieri poterat vel perpetuo vel ad tempus. Abusus vo– torum realium in Evangelio apparet, cum Christus increpat Phari– saeos, eo quod praetextu quorumdam votorum a traditione vitiose invectorum, praeteribant Dei mandatum de parentibus honorandis. Sufficiebat ut quis diceret « Corban » super bona sua, quibus poterat parentibus subvenire, ut censeretur líber ah hac obligatione: « Bona mea sunt corban » i. e. donum Deo consecratum, ex quibus nefas est vel minimam partem aliis, quantumvis indigentibus, dare. (Me. 7, 10-13; Mtth. 15, 4-6) 11. Inter vota personalia praecipuum locum tenet naziraeatus, qui has se– cum obligationes ferebat: aa) caesariem non tondere per totum tem– pus voti (saltem per dies 30); bb) abstinere a vino et alío quovis potu inebrianti; ce) a contactu cadaverum sollicite se servare, et funeribus non interesse; dd) demum, in naziraeatu non perpetuo, transacto tem– pore voti, sacrificia in Lege pro tali casu praescripta offerre (Num. 6, 1-21). - Praxis naziraeatus tempore Novi Testamenti in honore habebatur: ix) S. Jo. Baptista, ex multorum sententia in Le. 1~ 15 fundata, tali voto jam ex utero matris Deo fuit consecratus; ~) Pau– lus votum simile naziraeatui fecisse videtur Corinthi, ad finem se– cundí itineris apostolici, cum, antequam solveret a Cenchris, Palae– stinam reversurus, « totondit se, habebat enim votum » (Act. 18, 18); y) Iterum, regressus Paulus a tertia expeditione apostolica, invenit 4 Judaeos. pauperes qui voto naziraeatus se obstrinxerant, et voti tem– pus absolverant; quorum quasi patrinus constitutus, eos in Templum comitatus est, solvens ipse expensas necessarias ad sacrificia; illa occa– sione Paulus captivus factus est (Act. 21, 23-30). g) Circumcisío marium, oblatio primogenitorum, purificatio puer– perarum, aliaeque praescriptiones quae in Lege fiebant, maxime circa primitias Sacerdotibus, et decimas Levitis pendendas, circa tributum sacrum pro expensis Templi quotannis solvendum, et alía bene multa, religiose observabantur tempore Christi. B) Pietas vel religio pub l i ea in Templo et Synagoga exercebatur; et maxime ostendebatur per oblatioriem sacrificiorum, celebrationem festorum, et sacras de Lege et Prophetis instructiones. 17 Edam Act. 23, 12-14 refertur votmn stolidum et impium a persecutoribus Pauli 'factum:... « Plus quam quadraginta viri... devoverunt se dicentes; neque man– ducaturos neque bibituros, donec occiderent Paulum ».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz