BCCCAP00000000000000000000544
EUCHARISTIAE INSTITUTIO: MTT. 26, 17-29; PARALL. 349' erga eum cuí dabatur: et hoc fecit Jesus cum Juda. - Sed ipse iam obstinatus in suo malo proposito, clausit ostium animae gratiae quae eum sollicitabat, et aperuit illud Satanae, qui « post buccellam introi– vit in eum >> (Ioh. 13, 27. 30), id est, plenam eius possessionem sump"'" sit. - Tune dixit ei Jesus: « Quod facis, fac citius », = guod facturus es, quod facere cogitas, fac quam primum. « Et cum accepisset buc– cellam, exivit continuo » e cenaculo: « erat autem nox », tempus. congruum negotio tenebroso quod perficere meditabatur. 9 - AN JuDAS C0MMUNIONEM SUMPSERIT? - Unica ratio dubitan– di est ordo narrationis in Evangelio Lucae, qui ponit denuntiationem proditoris post institutam Eucharistiam (Le. 22, 21-23); de qua, ut alii Synoptici testantur, omnes praesentes participarunt: « bibite ex hoc omnes » (Mt. 26, 27), « et biberunt ex illo omnes » (Me. 14, 23). - Ideo non defuerunt tum ínter antiguos, (HIERONYMUS, AuGUSTINUS, CHRY– sosT0Mus, etc.) tum inter recentiores, (TOLEDO, CALMET, *ZAHN, Mum110, etc.), qui putaverint Judam sumpsisse Eucharistiam, quam etiam nonnulli significatam vident in buccella a Christo ei data, post quam intravit in eum Satanas: nota sunt verba S. AuGUSTINI: « quam multi de altari accipiunt, et moriuntur, et accipiendo moriuntur. Unde dicit Apostolus: 'iudicium sibi manducat et bibit'. N onne buccella Dominica venenum fuit Judae?: et tamen accepit; et cum accepit, in eum inimicus intravit: non quia malum accepit, sed quia bonum male malus acce_pit » 47. At contraria sententia videtur verior: quia alii duo Synoptici con– corditer ponunt denuntiationem proditoris (et proinde eius discessum e cenaculo, qui ut patet ex Ioanne, immediate secutus est sumptionem buccellae: unde adhuc agebatur cena legalis), ante institutionem Eu– charistiae, quae fuit « postquam cenavit »: ergo ante illam institutio– nem traditor discessit. - Buccella autem illa quam Iesus ei dedit, non fuit panis eucharisticus, (- cur non dedisset ei etiam vinum conse– cratum?), sed quilibet alius cibus, sive panis, ut vertit Vulgata, sive caro vel aliud, quod verbum gr. ~wµlov potest significare. Illa bue– cella fuit signum amicitiae et quasi ultimum conamen Christi ad ob– tinendam resipiscentiam Judae; quodsi illud recusaret, volebat ut quan– tocius discederet: tempus enim urgebat. Ordo Lucae hic est logicus, et habetur figura hysteron-proteron,. (non rara apud illum): commemorato nempe calice cenae legalis, vo- 47 Tract. 26 in Ioh., PL 35, 1611.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz