BCCCAP00000000000000000000544

348 HEBDOMADA SANCTA Christi, profundissimam nempe eius humilitatem, et exemplum huius virtutis quod apostolis dare volebat: nam et in principio adnotat Jesum bene conscium suae dignitatis et naturae divinae se accinxisse ad la– vandos pedes discipulorum (Ioh. 13, 3 ss.), et in fine postquam lotione absoluta iterum recubuit, inducit Jesum sic eis loquentem: « Scitis quid fecerim vobis? : Vos vocatis me 'Magíster' et 'Domine', et bene dici– tis, sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros 'Dominus et Magíster' : et vos debetis alter alterius lavare pedes, (id est, humilitatem ad invi– cem ostendere, et necessaria servitia, etiamsi sint vilia, vobis mutuo praestare); Exemplum enim dedi vóbis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis » (Ioh. 13, 12-15). 8 - DENUNTIATIO PR0DIT0RIS. - Lucas, relicto etiam hlc ordine rerum, ponit eam post institutionem Eucharistiae: at videtur retinendus ordo Mt. et Me., qui ponunt eam antea: et hoc confirmatur ex Ioanne, dum connectit stricte denuntiationem proditoris cum lotione pedum (13, 10 s. 18 s. 21 ss.), quam vix non est certum, ex dictis, locum ha– buisse initio cenae 46, - Jesus, turbatus spiritu, protestatus est (e¡.LO(;p– -rup'YJcrEv): « Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me» (Ioh. 13, 21). Omnes turbati sunt, et vehementer contristati scire vo– lebant quis esset de quo diceret. Narrat Matthaeus (26, 25) etiam Ju– dam (fi.cta pietate, suspicionem aliorum a se avertere volentem) im– pudenter interrogasse: « N umquid ego sum, Rabbi »? : cuí Jesus: « Tu dixisti »; et dato ei signo, quod Ioanni, ex Petri instigatione quae– renti quis esset, indicaverat, nempe buccella intincta in haroset, exivit e Cenaculo, et actus a Satana, qui proditionem Christi in cor eius in– spiraverat (Ioh. 13, 2), et nunc in eum intravit (v. 27), ivit ad paran– dam comprehensionem Jesu. Admiranda est caritas Christi cum Juda: si eum denuntiat, est ut det ei locum resipiscentiae, et ut praecaveat scandalum aliorum discipulorum: Jesus praescius est omnium quae Sibi eventura sunt; et Scripturae impleri debent (lo. 13, 18 s.). Ita lo– quitur ut Judas intelligat, et si velit resipiscat; ceteri autem incerti maneant de qua dicat. Adhibet etiam minas ut terreat: « Vae homini illi, per quem Filius hominis tradetur: bonum (= melius) erat ei si natus non fuisset » (Mt. 26, 24). Adhibet et blandidas: nam buccella panis intincti in ipso catino patrisfamilias, erat signum praedilectionis. 46 Ioh. 13, 2 legendum est cum melioribus testimoniis textus 8e:btvou yivoµévol> dum cena fieret, vel 'inter cenandum': potiusquam cum Vulgata, « cena Jacta» ye:– voµévou: LAGRANGE vertit, « et comme on avait commencé de souper» (St. Jean3, 1927, in h. l.): et CoLUNGA: «y comenzada la cena» (La S. Biblia, Madrid 1944).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz