BCCCAP00000000000000000000544
EUCHARISTIAE INSTITUTIO: MTT. 26, 17-29; PARALL. 347 infuso primo calice, repetit eandem declarationem, se non bibiturum amplius de genimine vitis, « donec regnum Dei veniat », id est, ut apparet ex Mt. et Me. (qui, omissa primi calicis mentione, hanc Chri– sti declarationem ponunt post consecrationem calicis), « donec in convivio caelesti illud vobiscum bibam ». - Etiam in Luca loquitur Jesus postea de convivio caelesti quod parat apostolis (22, 29 s.). 6 - CoNTENTIO Apostolorum de primatu. Solus Lucas eam comme– morat hac occasione, quamvis illam ponat ordine praepostero post institutionem Eucharistiae, sed habita est probabiliter initio cenae, cum in accumbendo apostoli inter se contendebant. de primis locis, vici– nioribus Magistro, (et putandum est eos magis ex amore erga Illum, quam ex ambitione id fecisse). Ex hoc sumpsit Jesus occasionem com– mendandi eis humilitatem, tum verbis, tum exemplo. Et verbis qui– dem, dicens eis: 'Ne sitis sicut reges huius mundi, qui dominari sub– ditorum, et ah eis honorari quaerunt: « vos autem non sic; sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor (gr. w::; ó ve:w·n:po::; = sicut iunior, sicut ultimus omnium), et qui praecessor est (gr. ó ~yoúµe:vo::; = su– perior, praesul) sicut ministrator (gr. ó atixxovwv = sicut famulus, qui inservit domino suo vel aliis). Nam quis maior est: qui recumbit an qui ministrat?: nonne qui recumbit?: Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat... » Le. 22, 25-27). 45 - Haec verba statim confirmavit exemplo, lavans pedes eorum. 7 - Lono pedum. - Hk videtur ponenda haec scena quam solus Ioannes habet. Etsi enim ille, qui promissionem Eucharistiae cap. VI fose descripserat, eiusdem institutionem, a suis praedecessoribus et a Paulo narratam, subticuerit, noluit praeterire hanc Christi actionem; quia praeter exemplum humilitatis et caritatis quod continebat (13, 13 ss.), apta erat ad commendandam puritatem animi in susceptione Eucharistiae requisitam. (In mente habeatur praeceptum Pauli: « Pro– bet autem seipsum horno, et sic de pane illo edat et de calice bibat », I Cor. 11, 28 s.). - Lotio pedum apte supponitur facta inter primum et alterum calicem cenae paschalis, cum omnes convivae manus lavare solebant: lotionem ritualem manuum substituerit Christus hac vice lotione pedum discipulorum. Lotio pedum ínter abiectissima servorum officia computabatur: et Ioannes bene perspexit sensum istius actionis 45 Mt. et Me. ponunt hane Christi instrnetionem alia oeeasione: nempe eum mater filiorum Zebedaei, ipsis eam ad hoe instigantibus, petit primas sedes pro eis in regno Christi: (Mt. 20, 25 ss; Me. 10, 42 ss.).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz