BCCCAP00000000000000000000544
EUCHARISTIAE INSTITUTIO: MTT. 26, 17-29; PARALL. 345 lectae, celebrationem Paschae inter iudaeos adhuc moderantur. Du– bitatur tamen num omnes et singulae praescriptiones Mishnicae circa cenam paschalem vigerent iam tempore Christi. Ritus summatim descriptus hic erat: a) mactato Agno et assato, convivae (non minus quam decem, nec amplius quam viginti), accum– bebant in tricliniis circa mensam; b) primus calix vini cum propria benedictione bibebatur; e) afferebatur pelvis cum aqua, et omnes ma– nus lavabant; d) ponebantur super mensam herbae amarae, lactucae agrestes, et haroset (ius quoddam spissum ex sueco fructuum cum vino vel aceto atque aromatibus permixtum), in quo intingebantur lactucae et herbae, atque panes azymi; e) bibitur sectmdus calix vini, et post explicationem festi quam paterfamilias, a filiis iuxta praescriptum Ex 12, 26 s. interrogatus, faciebat, f) comedebatur agnus, et paterfami– lias vel praeses mensae porrigebat singulis frustulum panis azymi (quod dicebatur Aphicomen: post hoc frustulum nihil amplius 'come– dere licebat; g) infundebatur tertius calix vini, qui dicebatur calix benedictionis, eo quod cum benedictione seu gratiarum actione speciali quae ínter infusionem et potationem recitabatur, coniunctus erat; h) tandem infundebatur quartus calix vini, quo hausto post recitationem secundae partis Hallel (ps. 115-118: prima eius pars [ps. 113. 114] ante potationem secundi calicis dicebatur), Cena finiebatur. (Cfr. BoNSIR– VEN J., « Textes rabbiniques » (Roma, 1954), Tract Pesahim, pp. 200-18, et Tract Chagiga, pp. 277-85). 3 - Ritus Cenae paschalis in ultima Cena Christi. - In Evangelio nihil fere dicitur explicite de his ritibus a Christo in sua ultima Cena observatis; Evangelistae enim potiusquam cenam legalem volunt Ce– nam eucharisticam narrare. Solus Lucas commemorat unum calicem vini praeter eucharisticum, et omnes tres Synoptici dicunt Jesum cum apostolis, absoluta cena, hymnum Hallel cecinisse. - Sed, quia uti diximus, ultima cena Christi fuit vere cena paschalis, supponendum est Illum ritus praéscriptos observasse; saltem usque ad manducatio– nem Agni, quae pars praecipua erat. - Tw1c videtur inserenda insti– tutio Eucharistiae, quae iuxta Le. 22, 20 et I Cor. 11, 25 dicitur in– stituta a Christo µ.i::'t'tX 't'O arntv~cr~i = postquam cenavit: et quamvis hoc dicant de consecratione calicis, debet intelligi etiam de consecra– tione panis: utraque enim consecratio cum relativa Communione apo– stolortlm immediate una post aliam sine intermissione facta est, ut postulat tum ipsa reí natura (np. unicum sacrificium duplici signo expressum), tum concors narratio evangelica. - !taque probabile est
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz