BCCCAP00000000000000000000544
344 HEBDOMADA SANCTA esus tranferri. Pharisaei iuxta praescriptum Ex 12, 8-10 ipsa die immo– lationis (die 13) agnum comedebant: dum Sadducaei, Ex 12, 6 sequen– tes, die 14 comederunt. - Si tempore Christi vere vigebat mos iste 40, tune iam dies 13 poterat appellari « prima dies Azymorum... » et Sy– noptici hac formula eandem diem 13 indicarent quam Joannes indicat sua 41 • - Hoc congruit cum modo quo loquuntur Synoptici de die mortis Christi: supponunt enim illum non fuisse feriatum, uti erat dies 15 Nisan; plures labores in eo fiunt 42, et quidem non tantum ab inimicis Christi, sed et ab Eius amicis: unde tacite confirmant Joan– nem, et de eadem die atque ipse loquuntur. Hoc systema a n t i e i p a t i o n i s dicitur a METZINGER A. (HüPFL-GuT, Introd., l. c.), maxima probabilitate gaudere 4 3. Haec an– ticipatio Cenae paschalis ex parte Christi in diem 13 nullam legis vio– lationem continebat: non tantum quia Christus sicut erat 'Dominus Sabbati' (Me. 2, 28: parall.), ita de die Paschatis poterat disponere; sed quia dies quo fecit Cenam erat reapse dies legalis, (vel saltem le– gitima consuetudine indicatus), uti explicite dicunt Me. et Le.: « quan– do Páscha immolabant », vel « in qua necesse erat occidi Pascha »: et sicut Jesus cum apostolis, ita etiam pars populi (puta pharisaei), illa die comedit Pascha. Conclusío. - Itaque difficultas quae ex hoc capite fieri solet contra veritatem historicam IV Evangelii, ac si narrationem Synopticorum suo consilio mystico-symbolico accommodasset, non sustinetur: diffe– rentia est potius apparens quam realis, et explicationibus propositis, sufficienter elucidatur. 2 - Ritus Cenae Paschalis. - Lineae generales dantur in Exodo 12, 1-20: at multis, saeculorum decursu, et praesertim post exsilium, caeremoniis auctae sunt; quae tandem in Mishna saec III p. Chr. col- 40 Hoc alii negant (v. gr. PRAT, *STRACK-*BrLLERBECK, LAGRANGE: locis citatis in bibliograph), et dicunt in tali casu, coincidentiae Sabbati cum die 15 Nisan, licuis– se tantum anticipare mactationem agni duabus vel tribus horis, vel eam incipere iam a meridie diei decimaequartae, sicut dicit PHILO, De septenario, 18 (ed. CoHN), et Mishna, (Pesahim). 41 Similis est explicatio LuDovrcr LEGIONENSIS (Fr. Luis de Le6n), qui legem Exodi de mactatione agni paschalis « decimaquarta die mensis ad vesperam », intel– ligit « de prirnis vesperis », id est « inter finem 13 et initium 14 »: (cfr. S. MuÑoz IGLESIAS, Una opinión de Fr. Luis de León sobre la cronología de la Pascua; en Est bibl. 3 (1944) 79-96). 42 Cfr. v. gr. Le. 23, 56; Me. 15, 21. 42-46: etc. 43 Eam proponunt CoRNELY-MERK, M. l. LAGRANGE, TH. lNNITZER, U. HOLz– MEISTER, LEBRETON J., alii piures.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz