BCCCAP00000000000000000000544

EUCHARISTIAE INSTITUTIO: MTT. 26, 17-29; PARALL. 343 - in qua tamen facile poterat error vel involuntarius dari-; at scimus alias etiam causas in statuendo novilunio Nisan influxisse, quaedam nempe placita Sadducaeorum circa diem Paschae et Pentecostes (cfr. supra). - Manet igitur huic explic2.tioni duplicis Calendarii, quae con– cordiam Evangelistarum in hoc puncto bene tuetur, sua probabilitas. b) - Systema anticipationis. - Alii praeferunt rem ex– plicare ex systemate «anticipationis », quod in Ioanne clare indicatum exsistimant; siquidem non modo ponit Cenam «ante diem festum Paschae » (13, 1), sed dicit «judaeos » die mortis Christi nondum co– medisse Pascha (18, 28), et illum diem vocat «Parasceve Paschae >> (19, 14), atque supponit eum diem esse communem, non feriatum. Christus igitur anticipaverit uno die Cenam paschalem (die nempe 13), quia die sequenti, quando pars officialis populi illam celebraturus erat, Ipse debebat mori, et nolebat illum ritum praeterire praesertim illo armo, quo «novum Pascha novae Legis »36 instituere volebat. - Haec interpretatio narrationis Joanneae est antiquissima, ut patet ex contro– versia« Quartodecimanorum » saec II, qui dicebant Pascha christianum celebrandum esse die decimaquarta Nisan, eo quod illa die iuxta IV Evangelium mortuus erat Christus : (ergo pridie, die Cenae, erat dies 13): et S. PoLYCARPUS, defendens coram Aniceto Papa hunc morem ecclesiarum Asiae, dicit: «Joannem ceterosque apostolos Domini id observasse » 37. Admissa itaque tamquam certa chronologia IV Evangelii, (- nem– pe, Cena= feria V, 13 Nisan; Mors Christi = feria VI, 14 Nisan; sollemnitas Paschalis = Sabbato, 15 Nisan), Synoptici possunt et de– bent explicari ita ut indicent eosdem dies ac IV Evangelium. -- Quoad locutionem Synopticorum «Prima die Azymorum... » (Mt. 26, 17; parall.), dicunt posse indicare diem 13 Nisan: vel a) sumendo -r:¡j npw– -ry¡ -r&v 'A~uµCilv ut -r:¡j npo -r~<; [~µép:x<;] -r&v 'A~uµCilv = «ante diem Azy– morum », quod esset idem ac joanneum npo -r~<; éop-r~<; -r. IIixcrxoc = «ante diem festum Paschae >> 38: vel b) supponendo usum de quo lo– quitur Rabbinus *D. CHWOLSON 39, nempe cum dies 14 Nisan inci– debat in feriam VI, ut tutius requiei sabbaticae provideretur, - quia Pascha non pellit Sabbatum, - poterat agnus paschalis mactari die 13, et sive eadem nocte comedí, sive in diem sequentem 14 eius 36 Cfr. Sequentia Missae in festo SSmi Corporis Christi. 37 lRENAEUS, apud EusEBIUM, HE 5, 24, 16 (PG 20, 508: ScHWARTz, 496). 38 Cfr. L. Drnu, EphThLov 14 (1937), 657-67. 39 Das letzte Pasahmahl Christi und der Tag seines Todes2, Leipzig 1908, 13-54.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz