BCCCAP00000000000000000000544
342 HEBDOMADA SANCTA merabant 7 hebdomadas non ab altero die festi, id est, a die 16 Nisan, sed ab altero die Sabbati paschalis, ut ita dies Pentecostes incideret in Dominicam. Annis vero guibus festum diei 15 incidebat in feriam VI, vel in Dominicam, postponebant vel anticipabant respective uno die novilunium, ut festum diei 15 esset Sabbatum, et Pentecostes ve– niret in Dominica 35. Certe ex documentis novimus fuisse controversias circa Calenda– rium ínter Pharisaeos et Sadducaeos: illi tenaciter litterae Legis adhae– rentes diem 14 Nisan a reali novilunio determinatum, ut diem Paschae retinebant; Sadducaei vero Legis observationem affectantes, novilu– nium ita statuebant, ut dies 14 mensis in qua Pascha erat celebrandum, eorum placitis responderet. Armo mortis Christi aliquid simile accidisse videtur: et Synoptici diem Cenae Domini expresserunt iuxta computationem Pharisaeorum: « Prima die Azymorum, quando Pascha immolabant », id est, die 14 Nisan, quae illo anno erat feria V. - Ioannes locutus fuisset iuxta computadonem Sadducaeorum, quibus, uno die retro venientibus, eadem feria V erat dies 13 Nisan; ideo quod dicit « ante diem festum Paschae » est idem ac « ante diem 14 », nam ea die erant ipsi Pascha manducaturi (18, 28); quae dies erat feria VI. - Igitur tam Pharisaei, (et Iesus cum eis), quam Sadducaei manducarunt Pascha die legali, scilicet die 14 Nisan, etsi pro diversa eorum computatione, pro illis esset feria V, pro istis feria VI. Iesus voluit celebrare Cenam Paschalem die 14, non ut morem ge– reret Pharisaeis prae Sadducaeis, sed quia erat dies legalis ex reali die Lunae determinatus, et quia id consilio Eius deserviebat: sic enim futurum erat ut die sequenti Eius immolatio in Cruce, coincideret cum mactatione agni paschalis ex parte Sadducaeorum. Ideo Ioannes, qui hunc symbolismum Agni et Christi adnotat (19, 36), praetulit sup– putationem Sadducaeorum in die Cenae definienda: eius locutio « ante diem festum Paschae » vult dicere: « ante diem qua officialís celebratio Paschatis facta est », vel « ante diem qua pars officialís populi illo anno Pascha celebravit ». Ita systema « duplicis Calendarii ». - At haec explicado minus placet quibusdam, eo quod parum probabile putant adfuisse discrimen in statuendo novilunio in una eademque civitate Jerusalem, et pro festo praecipuo Paschatis. - Responderi tamen potest: mirum sane hoc esset, si causa discriminis fuisset sola observado Lunae novae, 35 Cfr. *H. STRACK-*P. BILLERBECK, Komm z N. T. aus T. u M., n, 847-53.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz