BCCCAP00000000000000000000544

EUCHARISTIAE INSTITUTIO: MTT. 26, 17-29; PARALL. 341 erat dies decimaquarta) Sabbato autem foit solemnitas diei deci– maequin tae (19, 14. 31). a) Systema duplicis Calendarii. - Sed quomodo potest concipi ut eadem dies hebdomadae respondeat diversis diebus eiusdem mensis, - Hoc non potest fieri ,nisi ex diversa computatione initii mensis: si quidam, puta Sadducaei, ex una vel altera ratione initium mensis, id est, novilunium una die anticipabant vel postponebant, dum alii, puta Pharisaei, initium mensis in ipso reali novilunio statuebant, cla– rum est numerum progressivum dierum mensis in utraque compu– tatione una unitate differre debere. Porro talis differentia haud erat difficilis: iam ipsa methodus em– pírica qua determinabatur initium mensis, nempe ex observatione pri– mae lunae novae, ansam praebebat errori; poterat enim illa observatio vel nubibus impediri, vel ex aliis causis deficere. - Sed quod gravius est, illa determinado novilunii aliquando mutabatur consulto a com– petenti auctoritate Synedrii (- iri quo Sacerdotes, qui communiter Sadducaei erant, praecipue decernebant-) ob rationes practicas plus minusve arbitrarias: v. gr. cum sollemnitas paschalis diei 15 in feriam VI incidebat, uno die postponebant initium mensis, ut dies 15 esset Sabbatum, et vitaretur consecutio duorum dierum requietis. - Vi– detur etiam certum potentissimam familiam Boethos, (ex qua plures summi Sacerdotes fuerunt, ínter eos Anuas cum filiis suis, et gener eius Caiphas), statuisse pto festo Pentecostes diem Dominicam, iuxta interpretationem quam dabant illi praecepto Lev. 23, 15: « Numera– bitis ergo ab altero die Sabbati, in quo obtulistis manipulum primitia"'." rum, septem hebdomadas plenas». Sumentes « Sabbatum » non in sen– su vero festi Paschae (= dies 15), sed in sensu diei hebdomadae, nu- ne causae; Iesus in custodia 'praetorii' illa nocte manet. - Feria VI, mane, Pilatus monetur ab uxore, quae nocte praecedenti in somnis passa erat: habetur altera sessio Pilati, in qua, post inutilem eius obsistentiam, Iesus damnatur ad supplicium crucis: crucifigitur hora 6a, (vel hora 3a, ut habet Me. 15, 25, et lectio varians Jo 19, 14; ctú consonat illa traditio antiqua, quae dicit Iesum 6 horis [a 3ª ad 9ª] in cruce pe– pendisse); et hora 9ª moritur. At, non omnia in hac explicatione sunt clara et perspicua, neque quia facilior; ideo verior: iam usus duplicis kalendarii in eadem Urbe sancta, ad celebrationem festi tan principalis ut erat Pascha, non caret difficultate. - Praeterea, etsi verum est hanc hypothesim permittere explicationem commodiorem multiplicium eventuum Passionis, videtur ex alia parte creare difficultatem, quatenus, abbrevians tempus inter ingressum triumphalem Iesu in Jerusalem (die Dominica), et ultimam Cenam, (feria III), vix relinquit tempus sufficiens ad disponendam amplam materiam Synopticorum: (Mt. 21-25; Me. 11, 1-14, 11; Le. 19, 28-22, 7).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz