BCCCAP00000000000000000000544
340 HEBDOMADA SANCTA B) Dies mensis. - Synoptici dicentes Jesum Pascha celebrasse « prima die Azymorum » (Mt.), « quando Pascha immolabant » (Me.), « in qua necesse erat occidi Pascha » (Le.), intendunt absque dubio signare diem legitimam, quae erat « decimaquarta Nisan ». Iohannes vero dicens id Christum fecisse « ante diem festum Paschae » (13, 1), videtur exprimere diem decímamtertíam, nam, uti pastea dicit (18, 28), Judaei die sequenti seu die mortis Christi manducarunt Pascha, (ergo bilaeorum, quodque documenta Qumrañ testar( videntur) coincidit semper cum die 14 Nisan. Nam hoc kalendarium computabat annum solarem (non lunarem), qui con– stabat 12 mensibus, 30 dierum singulis, plus 4 diebus intercalaribus, uno post si1fgula trimestria: ita ut annus haberet 364 dies, et inciperet semper feria IV, (forte ob in– fluxum narrationis hexaemericae, in qua Luminaria apparent die IV). Sic fiebat ut dies 14 mensis 1 (Nisan, qui erat dies esus agni paschalis), incideret in feriam III: dies vero 15 (solemnitas Paschae) in feriam IV. Cum aliunde certo constet ex narratione evangelica diem mortis Christi fuisse fer. VI, patet quod inter Cenam et crucifixionem non fluxit tantum una nox et di– midius dies, sicut ex superficiali lectione textus videretur, sed 3 noctes et duo dies cum dimidio; a fine scilicet feriae III usque ad horam nonam feriae VI. Ita conciliatio Evv. facilior evadit: cum Jo 13, 1 dicit: « Ante diem festum Pa– schae... » 1tpo Tij,; sopTij,; "ºü II&crx°', designat eundem diem ac Synoptici dicentes: « Prima die Azymorum... » -tjí 1tpWT/J "wv &~úµwv: nam Joanni ~ sop"~ "· °'·· est solem– nitas paschae, i. e. dies 15 Nisan, unde dies qui eum antecedit est dies 14: et hunc volunt indicare Synoptici: nam etsi stricte loquendo, « prima dies Azymorum » esset dies 15, tamen usu venerat ut dies 14, quo advesperascente incipiebat dies 15, « pri– mus dies Azymorum » diceretur. Quoad Jo 18, 28, iuxta quem Judaei ab ingressu in praetorium abstinent, ut in– contaminati possent manducare "º 1tcxcrx°', intelligendum est de 'paschate officiali', quod illa feria VI iuxta kalendarium officiale, ab ipsis observatum, erant comesturi. !taque, Jo 13, I sermo est de paschate a Iesu celebrato, iuxta kalend. antiquum, (et de eodem agunt Synoptici): in cap. 18, 28 de paschate a judaeis celebrando iuxta kalend. officiale. Ita quoque intelligitur mentio operum servilium a judaeis et ab aliis peractorum die mortis Christi: nam erat dies ferialis: et quidem sive iuxta kal. antiquum, quod Jesus cum parte iudaeorum secutus est (erat nempe dies 17 Nisan, 3us dies post Pa– scha), sive iuxta kal. officiale, quod secuti sunt iudaei (in quo erat dies 14 Nisan, pri– die solemnitatis Paschalis). Iuxta hanc explicationem, sic essent ordinandi eventus Passionis: a) feria III, ve– spere, cena novissima; b) illa nocte (incaepta iam fer. IV), Iesus in horto Gethsemani comprehenditur, et ad Annam ducitur, a quo interrogatur: in atrio Annae Petrus ter negat Christum (iuxta Ioannem, 18, 15-27): Christus adducitur ad Caipham, apud quem illa nocte custoditur. e) feria IV, mane, habetur prima sessio Synedrii, in qua Iesus 'reus mortis' declaratur: illa nocte custoditur in domo Caiphae, et deridetur a militibus. d) feria V, mane, altera sessio Synedrii, in qua confirmatur sententia mortis pridie pronuntiata, et reus ducitur ad Pilatum: prima sessio Pilati: intra illam diem mittitur ad Herodem, et remittitur ad Pilatum, relicta in diem sequentem tractatio-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz