BCCCAP00000000000000000000544
EUCHARISTIAE INSTITUTIO: MTT. 26, 17-29; PARALL. 339 Azyma post biduum » (Me. 14, 1), et « Appropinquabat autem dies Jestus Azymorum, qui dicitur Pascha » (Le. 22, 1). Lex Moysis in determinatione diei Paschatis non respicit diem hebdomadae, sed diem mensis: « Mense primo quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est... » (Lev. 23, 5-8; et cfr. Ex 12, 1-20; et Num 28, 16-25). - Haec dies decimaquarta Nisan poterat incidere in quamlibet diem hebdomadae. De Cena Pasehali Christi omnes quatuor Evangelistae concor– dant in die hebdomadae, dum cirea diem mensis videntur Synoptici a Iohanne discordare 33. A) Dies hebdomadae: ah omnibus Evv. ponitur fe r i a V. Cena enim habita est pridie mortis Christi: - nam a Cenaculo pergit Chris– tus in hortum Gethsemani, ubi eomprehenditur, et mane sequenti reus mortis declaratus a Synedrio traditur Pilato, et eadem die cru– cifigitur. - Iamvero dies mortis Christi fuit iuxta omnes Feria VI, non tantum quia appellatur Parasceve, quod erat nomen feriae VI = praeparatio Sabbati (Me. 15, 42), sed quia postridie mortis Domini erat Sabbatum (Ioh 19, 31 ss; Le. 23, 54. 56), et perendie erat « una Sabbati » (Me. 16, 9; Le. 24, 1 ss.; Mt. 28, 1; Ioh. 20, 1 ss.), id est, prima dies hebdomadae, seu Dominica, in qua Christus resurrexit. - Consonat Paulus, qui de Eucharistia loquens, dicit eam institutam fuisse a Christo « in qua noete tradebatur », et « postquam cenavit » ( I Cor. 11, 23. 25) 34. 33 Bibliographia. - De die Cenae Paschalis, et de die mortis Christi, cfr. 1) J. B. SeHAUMBERGER, « Der 14 NisaJ:i als Kreuzigungstag tmd die Synoptiker », Bibl. 9 (1928), 57-77; 2) K. SeHoeH, « Christi Kreuzigung am 14 Nisan », ibid. 9 (1928), 48-56; 464-68 (est discussio cum O. GERHARDT); ítem pp. 257-88; 3) F. PRAT SJ, «Jésus-Christ »3, iI, 507-20; 4) M. J. LAGRANGE, « St. Marc. »4 (París 1929), 354- 63; 5) HOPFL H. -GUT B. - METZINGER A., « Introd spec. in N. T. »5 (Romae 1949) 253-56; - A. FERNÁNDEZ SJ., « Vida de Jesucristo» (Madrid 1948), 473-78; 7) U. HOLZMEISTER, « Chronologia vitae Christi » (Roma 1933), 215-20; 8) J. LEBRETON SJ., «La vie et les enseignements de J. Christ >:• (Verbum salutis, París 1935), II, 229-36; 9) *H. STRACK-*P. BrLLERBECK, « Der Todestag Jesu », in Komm z N. T. aus T. u M. IÍ, 812-853. 10) H. SrMON-J. PRADO, Praelectiones biblicae3 (Roma 1926), 514- 18.; 11) E. VoGT, « Dies ultimae Cenae Domini », ( = 14 Nisan, feria III): Bibl. 36 (1955), 408-413. 34 N. B. - De die 'ultimae Cenae' Domini proposita nuper est nova explicado a JAUBERT A., in 'Rev. d'hist. des réligions' 146 (1954) 140-173, quam VoGT E. (Bibl. 36 [1955], 408-413), « omni consideratione dignam » exsistimat. Iuxta hanc explicationem, Iesus celebraverit Cenam paschalem feria III, quae in kalendario antiquo-sacerdotali (de quo loquuntur lib. Henoch, ce. 72-82, et lib. Ju-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz