BCCCAP00000000000000000000544

338 HEBDOMADA SANCTA in qua necesse erat occidi Pascha... »; Joannes autem dicit: « Ante diem Jestúm Paschae, sciens Iesus quia venit hora eius... : et cena facta... sur– git a cena... » (13, 1-4). I n d o 1e s h u i u s e e n a e . - Cum pletisque interpretibus ad– mittimus ultimam cenam a Domino cum apostolis celebratam, fuisse cenam Paschalem 32 : nam quamvis evangelistae non faciant mentionem Agni Paschalis et herbarum, nec rituum quibus ex lege vel ex con– suetudine illa cena constabat, tamen in eius praeparatione tam apo– stoli quam Iesus et evangelistae narrantes loquuntur semper de Pascha– te. De apostoli~ Iesum interrogantibus iam vidimus: illi ex parte Iesu debent dicere domino domus: « Ubi est diversorium (Le.) vel refectio mea, (Me.) (ambo autem habent ídem verbum gr. xix-rixAU!J-ix), ubi Pascha cum discipulis meis manducem »?, nam « apud te facio Pascha cum discipulis meis » (Mt. 26, 18). - Praeterea Iesus ipso initio cenae dicit discipulis: « Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum » (Le. 22, 15). Evangelistae autem, praeter textus supra de die cenae citatos, dicunt: « Abierunt discipuli..., et paraverunt Pascha » (Me. 14, 16; et parall.). - Pascha in omnibus istis locis significat absque dubio mactationem et esum agni paschalis: Iesus igitur cenam paschalem vere celebravit. Sed ex praescriptione Legis (Ex 12, 1-20; Lev. 23, 5:;-8; Num. 28, 16-25) dies manducationis agni paschalis erat decimusquartus men– sis primi, seu Nisan, ad vesperam (hebr. « ínter duas vesperas », id est in confinio utriusque diei, 14 et 15). Hoc ergo die supponendum est Iesum cenam paschalem celebrasse, et hunc diem signare Synopticos cum dicunt: « Prima die Azymorum... »: nam etsi proprie loquendo 'prima dies festi Azymorum' esset dies 15 Nisan, tamen quia iam die 14 debebat omne fermentum a domibus removeri, usus invaluit illam diem uti 'primam Azymorum' considerare: et hunc usum respiciunt Me. et Le. qui, commemorata 'prima die Azymorum', illam deter– minant hac appositione: « quando Pascha immolabant », vel « in qua necesse erat occidi Pascha » (loe. cit.) ; et etiam cum 'diem Paschae' eumdem esse dicunt ac 'festum Azymorum': « Erat autem Pascha et 32 Negant hoc A. CALMET, J. SEPP, BATIFFOL, et plures acatholici, qui ex Jo. 13, 1; 18, 28; 19, 31 putant posse concludi illam cenam non fuisse Paschalem, utpote <lie 13 Nisan celebratam, sed fuisse convivium commune, solemnius quidem, ad va– ledicendum apostolis. - Ita graeci quoque sentiunt, qui tenent Eucharistiam in pane fermentato, non azymo, fuisse institutam; in cena autem paschali fermentum omni– no exclusum erat.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz