BCCCAP00000000000000000000544
SERMO ESCHATOLOGICUS: MTT. 24, 1-51; PARALL. 337 Tot tamen sunt di:fferentiae opm1onum, ut neque in obiecto eius de– fmiendo conveniant auctores. AnoLFUS CELLINI (op. cit.) cum paucis aliis, putat per totum sermonem agi solum de eversione Ierusalem, et nihil dici, saltem directe, de fine mundi. - Longe plerique tenent quidem agi de utroque eventu; sed dum alii dicunt hoc fieri distincte et ex ordine, ut prius absolvatur descriptio excidii Ierusalem, deinde tractetur de fine mundi (ita KNABENB, PRAT, alii), alii putent agi de utroque permixtim, et Christum redire ad priorem postquam egit de altero, et hunc iterum resumere, etc. (ita LAGRANGE, St. Marc.). - Neque convenit inter hos auctores, utrumque eventum admittentes, ubi incipiat primus tractari, (an iam ab initio, nempe v. 4, an solum v. 15, cum « abominatione desolationis »); et ubi alter incipiat, (an a v. 21 cum « tribulatione magna», an a v. 23, vel 26). - Diversitas quoque datur quoad sensum illius « tribulationis magnae » v. 21. 29; sicut etiam quoad sensum et identificationem « commotionis cosmi– cae » v. 29, necnon locutionis « generado haec » v. 34. Causa harum incertitudinum petenda est partim ex indole pro– phetica sermonis et ex eius nativa obscuritate, partim ex ipsa redactio– ne diversa sermonis apud varios Evangelistas, quorum unusquisque sermonem prout in traditione orali ferebatur, suo modo narravit. - Impraecisiones quae in mente apostolorum erant, cum hunc serrnonem ex ore Cli.risd audiebant, - et quas Christus dissipare noluit, - ma– nebant edam in eorum narratione orali, ex qua demum in Evange– lium scriptum transierunt. - Oeconomia revelationis quoad eschato– logiam sic providebat, ut factum adventus Christi, Iudicis gloriosi, in tuto poneretur, et clare annuntiaretur; modus autem eius et praesertim tempus velo mysterii obvolutum maneret: ut illa certitudine spes chri– stiana firmaretur, hac vero incertitudine vigilanda acueretur. § 3 - CENA D0MINI N0VISSIMA CUM AP0ST0LIS, ET EUCHARISTIAE INS– TITUTIO. (Mt. 26, 17-29; Me. 14, 12-25; Le. 22, 7-38; Jo. 13, 1-38). 1 - De die Cenae. - Prima verba quibus incipit quadruplex huius cenae narrado referuntur ad diem celebrationis eiusdem. Matthaeus di– cit: « Primo autem die Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: 'Ubi vis paremus tibi comedere Pascha~ ... Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim... » (26, 17. 20); Marcus addit: « Et primo die Azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: 'Quo vis eamus...' »; similiter Lucas: « Venit autem dies Azymorum~
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz