BCCCAP00000000000000000000544

336 HEBDOMADA SANCTA assignans in gehenna, ubi « erit fl.etus et stridor dentium ». - Iesus; hac parabola innuit satis aperte Parusiam posse tardare: sed cum certo sit aliquando futura, et modo inexspectato et improviso ventura, eius mora non debet generare oblivionem · et multo minus contemptum eius 2s, vel torporem et desidiam in adimpletione officiorum: quin potius, úti dicit S. HrLARrus, « diei ignoratio intentam sollicitudinem suspensae exspectationis exagitare debet »z9. Hac parabola serví fidelis et infidelis (quam Lucas cap. 12, 42-48 in alio contextu refert), absolvitur sermo eschatologicus apud Mt.. ostensa vigilantiae remuneratione, et socordiae punitione. Prosequitur tamen Christus idem thema vigilantiae in Mt. 25 enixe commendare, propositis duabus parabolis longioribus; nempe, prima, (quae est propria Mt.), de decem virginibus, quinque prudentibus et quinque fatuis, quae veniunt nocte obviam sponso (vv. 1-13)°: altera, quam etiam Lucas alio contextu refert, uti dictam in Iericho (Le. 19. 11-28), nempe, de talentis (Le. minis), servis a domino datis, ut, eo, absente, cum eis negotiarentur 30. Tandem post tantam commendationem vigilantiae, ponitur des– criptio ultimi iudicii (Mt. 25, 31-46), in quo fiet definitiva bonorum et malorum separatio: Iudex pronuntiabit sententiam vitae aut mortis. pro modo quo quisque se habuerit erga Ipsum, in hominibus prae– sertim pauperibus praesentem: « Quandiu fecistis uni ex his fratribu& meis minimis, mihi fecistis >>. « Quandiu non fecistis uni de minori– bus his, nec mihi fecistis >>. « Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam ». Sic finietur tempus, et incipiet aeterni– tas: praesens saeculum ( ó ~xwv oi:í-roi:;), consummabitur, et futurum aeon = saeculum ( ó l'l'lov ó µÉAAWV) sumet initium. CONCLUSIO. - Dedimus huius difficilis 31 sermonis Christi expli-. cationem, quae, omnibus rite perpensis, aptissima nobis visa est. - 28 Cfr. 2 Pe 3, 4 ss. 29 Comm in Mt. cap. 26 in fine: ML IX, 1058. 30 Dubitatur tamen a multis utrum Mt. et Le. eamdem his locis parabolam referant, an cliversam: licet in substancia typi descripti, et doctrinae propositae, utra– que parabola conveniat, in multis tamen accidentalibus clifferunt. (Cfr. D. BuzY. Les paraboles évangéliques, p. 548 ss.): ipse tenet identitatem. 31 ALFR. DURAND, sic incipit expositionem c. 24 Mt.: « Voici la page la plus. obscure de l'Évangile ». Sed statim adclit: « Par bonheur, elle n'est pas la plus impor– tante». (Év. selon St. Math. p. 426; Paris, 1929).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz