BCCCAP00000000000000000000544
SERMO ESCHATOLOGICUS: MTT. 26, 1-51; PARALL. 335 v. 42 - Ex dictis de ignorantia Parusiae, et de eius índole subitanea, fluit sponte commendatio vigilantiae, quae in hoc versu explicitis ter– minis fo: « Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester ven– turus sit »: et haec commendatio fo omnibus et singulis, ut in Me., 13, 37 expresse dicitur: « quod autem vobis dico, omnibus dico: Vi– gilate ». Haec admonitio in mente Christi valet tam pro sua Parusia in fine mundi, quam pro suo adventu secreto in morte singulorum. v. 43 - Eadem adhortatio ad vigilantiam exemplis adductis illu– stratur, a) patrisfamilias, qui ob timorem furis, cum nesciat qua hora, id est, quanam vigilia noctis 25 venturus sit, vigilat continuo. v. 44 - ponitur applicatio parabolae obvia, nempe: « ideo et vos estate parati, quia qua nescitis hora Filius Ho,minis venturus est >>. Ille « Dominus vester » v. 42, dicitur nunc << Filius Hominis >>; est igitur Christus qui venturus est, et quidem ut fur, in quantum respicit mo– .dum secretum et improvisum. Haec comparatio Christi cum fure tan audax est, ut nisi procederet ab ipso Christo, vix ea apostoli usi ·fuis– sent 2 6: hinc forsitan Paulus non ipsum Dominum, sed diem Domini cum fure comparat 21. vv. 45-51 - b) parabola serví quem dominus eius, dum ipse absens ,est, constituit super familiam suam, ut curet de ea, et necessitatibus eius provideat. Primum (vv. 45-47) consideratur servus fidelis, deinde (vv. 48-51) servus infidelis. - Si servus ille munus sibi commissum fideliter adim– pleat, et ita sedulus usque ad reditum domini sui, licet demoretur, permaneat, beatus erit, et laudem et praemium a domino suo accipiet, super omnia bona domi,ni sui constitutus. - Fuit iste servus non tan– tum .fidelis domino suo, sed et prudens sibimetipsi, quatenus obsequens voluntati domini sui, mercedem magnam sibi demereri sategit. v. 48-51 - Si autem servus ille, mora domini pertaesus, et inde occasionem sumens abutendi sua potestate, loco providendi conservis suis, male eos tractaverit, et bona sibi commissa intemperanter cum pravis amicis dilapidaverit; « veniet dominus eius in die qua non sperat, et hora qua ignorat », et terribilem de eo ultionem sumet; « dividet ,eum », id est, interficiet, et in frusta concídet, sortem hypocritarum éi 25 Me. distinguit hic quatuor vigilias noctis suis nonúnibus. 26 Cfr. LAGRANGE, in Mt. 24, 43. 27 I Thess 5, 2; item 2 Pe 3, 10.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz