BCCCAP00000000000000000000544
334 HEBDOMADA SANCTA reservavit. Bene S. AUGUSTINUS rem declarat: « ... dixit se nescire il– lum diem, quia in magisterio eius non erat ut per Eum sciretur a nobis »22 v. 37 - Comparatur adventus Filii Hominis cum diebus Noe, i. e. cum irruptione diluvii tempore N oe: non in eo quod diluvium non fuerit praenuntiatum Noe per Deum (Gen. 6), et hominibus per Noe (cfr. I Pe 3, 20), sed quoad inopínationem, uti apparet vv. 38-39 - Sicut coaevi Noe, nihil curantes huius monita salutis, sed potius ea despicientes, dum toti voluptatibus vitae et negotiis ter– renis dediti erant, inopinantes absorpti sunt repentino diluvio; ita ho– mines coaevi Parusiae, huius adventu improviso capientur. - Lucas, qui hanc partero sermonis eschatologici iam retulit in cap. 17, 26-37, praeter similitudinem Parusiae cum diebus Noe, comparat etiam eam cum diebus Lot, seu cum eversione Pentapolis: et de uxore Lot retro aspiciente, et inoboedientiae suae poenas dante, lectionem moralem deducit. vv. 40-41 - Eadem indoles ·inexspectata Parusiae graphice depin– gitur casibus concretis vitae quotidianae: « Tune duo erunt in agro; unus assumetur, et unus relinquetur: duae molentes in mola; una as– sumetur, et una relinquetur ». Homines et mulieres, consuetis labo– ribus vacantes, quin de Parusia vel mínimum suspicentur, videbunt se repente ab invicem separari. Non dicitur quo ille assumatur, hic relin– quatur; quia vult notari tantum adventus repentinus Parusiae: potest tamen videri in ea descriptione duplex sors finalis hominum; assu– muntur electi, relinquuntur reprobi: illi ab angelis obviam Christo in nubibus venienti feruntur, isti suppliciis aeternis deputandi relinquun– tur. - Lucas, (loe. cit. 17, 34 s.) ponit quoque duo exempla, sed prio– ri (de duobus in agro), substituit hoc: « in illa nocte, erunt duo in lecto uno; unus assumetur, et alter 23 relinquetur ». Lectus potest in– telligi sive qui ad dormiendum, sive qui ad manducandum adhibetur; vult tantum dici personas valde inter se coniunctas, tune esse sepa– randas, et in statu quo inveniuntur, sine possibili ulteriore mutatione, · esse capiendas.24 22 Enarr in Ps XXXVI, 1, 1; ML 36, 355. 23 Lucas vitat semitismum Mt « unus, unus », et ponit « unus et alter». 24 Exemplum « de duobus in agro», quod tercio loco ponitur in vers lat Lucae, non habet nisi debile testimonium in codd gr. et potest putari harmonizatio cum Mt. 24, 40.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz