BCCCAP00000000000000000000544

SERMO ESCHATOLOGICUS: MTT. 24, 1-51; PARALL. 333 coaevi'. Dicit ergo Iesus: 'Certi estote praesentem generationem hós eventus quos vobis praedixi, et quorum signa vobis dedi, esse visuram'. Qui, sumentes determ.inativum « om.nia haec » de immediate prae– cedentibus, puta:q.t hic esse sermonem de Parusia, intelligunt v:erba « generatio haec » 1 de populo iudaico, qui, usque ad finem mundi super– stes, Parusiam est visurus; aut . de tofo genere humano, vel de saeculo praesenti, etc.. v. 35 - Nova 1 solenmis assertio Iesu, quae fere aequivalet iuramento, ad inculcandam c~rtam praedictionum suarum adimpletionem. - « Cae– lum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt ». Prima pars sententiae non adeo considerat factum, quam eius possibilitatem, sic: « caelum et terra possunt transire et deficere, quantumvis immobiles et stabiles videantur; verba autem mea deficere nequeunt, quin adim– pleantur » (Sensus est ídem ac in Le. 16, 17: « Facilius est caelum et terram praeterire... »). PARS ALTERA. - Exhortatio ad vigilantiam (vv. 36-51). v. 36 - « De die autem illa vel hora nemo scit... » Hk reddit Chri– stus ad id quod, ante intercalationem vv. 32-35 de tempore excidii hierosolym.itani, agebat, nempe ad Parusiam. Prioris eventus dantur signa et dedaratur tempus, Parusiae vero nullum signum praevium datur: nam commotio cosmica v. 29, quae unicum signum videri potest, non praeit, sed coincidit cum ipsa apparitione Fílii Hom.inis; quoad tempus vero eius om.nino siletur, quia prorsus ignoratur. Nemo illud scit, « neque angeli caelorum, (neque Filius), nisi solus Pater ». - Verba « neque Filius », quae certa sunt in Me. 13, 32, incerta sunt in Mt., quamvis codd B S D et plures m.inusc illa habeant: nonnullae editiones criticae (HETZENAUER, BoVER) ea retinent, sicut etiam LA– GRANGE in suo Comm. in Mt. Hic versus summi momenti dogmatici est: et sicut ansam dedit Arianis negandi divinitatem Christi, ita exercuit ingenium Patrum in eius ~xplícatione 21. - Quonam sensu dicit Iesus ignorare se diem iudicii seu Parusiae: - Non quatenus reapse ignorabat, sed quatenus munus illum revelandi non habebat: eodem modo ac Act. 1, 6 s. dixit apostolís: « Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate », i. e., quorum determinationem Pater sibi 2 1 Cfr.. historiam interpretationis huius v. 36 apud J. LEBRETON, Hist du dogme de la Triníté, 1, 548-90.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz