BCCCAP00000000000000000000544

332 HEBDOMADA SANCTA ex cuius v1S1one possent noscere proxumtatem eventus de quo agi– tur. - Sicut ex observatione arboris fici (vel aliarum arborum, ut addit Lucas), nempe cum videtis ramos eius fieri teneros et molles propter lympham ascendentem, et folia eius iam nata, cognoscitis tem– pus vemum seu aestivum iam instare; « ita cum videritis haec omnia, scitote quia prope est, in ianuis ». - Sed quid, vel quis dicitur esse prope? Lucas dicit explicite: « regnum Dei». Porro, hoc regnum po– test concipi sive in phasi sua ultima (regnum eschatologicum), sive in aliqua ex suis manifestationibus historicis, puta in destructione Ie– rusalem. - Si incisum illud « haec omnia » sumitur de signis ultimo datis (v. 29), nempe de commotione cosmica, uti multi exponunt, tune in v. 32 sermo est de Parusia. Si vero « haec omnia » alludunt ad interrogationem apostolorum, « quod signum erit guando haec omnia incipient consummari » (Me. 13, 4), tune sermo est in his vv. de destructione Ierusalem. - Et revera videtur-sermo de Parusia abrum– pi vv. 32-35: nam in v. 31 res absolvitur, iam adstat Iudex, homines sunt congregati, et exspectaretur iudicium. Ut quid nunc datur si– gnum alicuius eventus instantis? - Videtur, interpositis istis vv. 32-35, qui de destructione Ierusalem agerent, quasi relinqui intervallum ad iudicium celebrandum, quod hic valde naturaliter insereretur, sed quod nonnisi pastea (c. 25, 31-46) describitur. Post hoc intervallum resu– mitur iterum v. 36 sermo de Parusia, constructione adversativa « de die autem illa... » quae indicat transitum ab uno in aliud obiectum ser– monis. Itaque sermo Iesu videtur in his vv. 32-35 retrocedere, ut ul– tima affirmatione solemni satisfaciat demum apostolorum interroga– tioni, quae circa tempus et signum destructionis Templi versabatur 2 0. « Cum videritis haec omnia », quae de « abominatione desolationis », etc., vobis dixi, « scitote quia prope est, in ianuis », cognoscite ruinam Templi... esse proximam. v. 34 - « Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiant ». Asseveratio est solemnis non tantum de veritate dictorum circa destructionem Templi, (in cuius praedictione [v. 2] usus fuerat eadem formula: « amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem... ») : sed etiam de tempore proximo quo id con– tinget, nempe, intra terminos generationis praesentis. - « Generado haec », in ista explicatione servat suum sensum normalem, quem or– dinarie, etsi non unice, habet in usu bíblico, nempe 'homines nobis 20 Ita LAGRANGE, Év. selon St Marc, in h. l.; et BovER, N. T. gr. et lat critica edi– tio. Titulus huic pericopae vv. 32-35 praefixus, est: « Tempus excídií hierosolymitani ».

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz