BCCCAP00000000000000000000544

328 HEBDOMADA SANCTA sed «fugiant in montes », ut valeant ruinam inevitabilem evadere: in Urbe non erit effugium a clade. - Hoc consilium Christi sequentes fideles qui in Iudea erant, appropinquante bello iudaico cum Romanis, fugerunt in Transiordaniam, in Pella, urbem Decapoleos 12. vv. 17-20 - Fuga capienda est sine mora: prout unusquisque inve– nitur, etiam relictis rebus necessariis et valde caris; nulla temporis iactura :fiat. - Ut vividior sit sermo, res exempli:ficatur: « Qui in tecto est, ne descendat in interiora domus, (sed per scalam extemam fugiat quamprimum), vel saltem ne immoretur intus, ad aliquid tollendum et secum asportandum. - « Qui est in agro, et exuit tunicam suam dum laborat, ne revertatur ad locum ubi eam deposuit ut sumat eam (v. 18), sed praecipiti fugae se dedat. - Ideo mulieres gravidae, vel lactantes, dignae sunt commiseratione» (v. 19), quia speciali difficul– tate praepedientur in fuga. - « Orate ut non fiat fuga vestra in hieme vel Sabbato » (v. 20), quia in hieme ob brevitatem diei, et ob malum statum viarum, difficilius festinari potest. In Sabbato autem, (haec an– notatio est solius Matthaei), quia non licebat ultra I K.mt ambulare, quod vocabatur « sabbati iter >> (cfr. Act. 1, 12): loquitur modo ad captum discipulorum accommodato, qui traditiones maiorum adhuc venerabantur. Ista minuta descriptione vult Christus gravitatem calamitatis extollere. v. 21 - Tríbulatío magna. Gravitas eius exprimitur modo quodam proverbiali, sic: « erit talis, qualis nulla alia ab initio mundi fuit, ne– que postea erit » 1 3 : omnes praecedentes calamitates superabit, et ipsa a nulla ex futuris aequabitur. Si haec « tribulatio magna» refertur, ut cum plerisque antiquis expositoribus, et nonnullis modernis, ut CELLINI, BRUNEC, etc, puta– mus, ad destructionem Ierusalem 14 , est locutio hyperbolica usitata, et quae fundamentum psychologicum habet, in eo quod unusquisque aestimat proprium et praesens malum ut gravissimum omnium. - Et hoc revera tale fuit. Jos. FLAVIUS, testis eventuum, talia narrat, quae hunc modum loquendi iustificant 1s. 12 Cfr. EusEB., Híst. eccl. III, 5, 3: ubi loquitur de revelatione accepta, ex qua fugam ceperunt. (M. G. 20, 221 s.). 13 Idem dictum proverbiale habetur Dan. 12, 1; 1 Mch. 9, 27. 14 Cfr. BRUNEC, in art. cit. Vb. Dni 31 (1953) 13-20; 84-94, ubi multis rationi– bus probare conatur. « tribulationem magnam » referri ad finem Ierusalem, et non ad finem mundi. 15 Bellum in prooemio, et 1. 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz