BCCCAP00000000000000000000544

SERMO ESCHATOLOGICUS: MTT. 24, 1-51; PARALL. 327 oportet praedicari hoc 'Evangelium regm m universo orbe, in testi– monium omnibus gentibus », ut nemo possit ignorantiam praetendere. - Christus qui antea eos praemonuerat contra falsa signa « consumma– tionis », dicens bis (vv. 6. 8) « nondum est fmis », nunc dat eis aliquod signum, dicens: « et tune veniet consummatio » ('t"o 't"ÉAoc;, .finis). - At est indicatio potius negativa, nempe, non veniet finis antequam Evan– gelium annuntietur omnibus gentibus; sed non vult poni immediata successio inter universalem Evangelii praedicationem et fmem mundi 11. - Dum haec dicit Christus, obversatur eius menti tota Ecclesiae hi– storia, quae mediis in difficultatibus « non sinit se vinci a malo, sed vincit in bono malum » (Rom 12, 21), inferens triumphaliter Evan– gelium omnibus gentibus, ad earumdem salutem. 4º - Ruina Jerusalem (vv. 15-23). - Respondet iam Christus quaestioni apostolorum de tempore et signo destructionis Templi. - Omnes fere auctores conveniunt agi in hac sectione sermonis de destructione Templi et Urbis Sanctae, atque fine populi iudaici. Datur signum (v. 15), et intimatur fuga (vv. 16-20). · v. 15 - « Cum autem videritis abominationem desolationis... » - Signum praenuntium proximae destructionis, erit « abominatio deso– lationis » in loco sancto constituta, iuxta prophetiam Danielis (9, 27). Abominatio ista, Templo insidens, posset collective indicare horrendas illas profanationes loci sancti a Zelotis, duce Ioanne a Giscala, durante bello cum Romanis commissas. Jesus citat Danielem proprio nomine (in Mt.), et ad intellectum provocat, « qui legit, intelligat », i. e. atten– te consideret verba prophetae, et illam Templi abominationem habeat ut signum proximae eius ruinae. - Lucas non memorat « abomina– tionem desolationis », quae pro suis lectoribus fuisset res ignota; sed ut signum imminentis ruinae dat praesentiam exercit,us romani in Ie– rusalem (21, 20), obsidentis eam: « Cum videritis circumdari ab exer– citu Ierusalem, tune scitote quia appropinquat desolatio eius ». v. 16 - Fuga capienda. Hoc signo viso, qui in Iudaea sunt, ne eant in Ierusalem, credentes seductoribus, qui Messiae Parusiam praedicant, 11 Qui intelligunt haec verba Christi sensu Pauli (Rom 1, 5. 8; 10, 18; Col. 1, 23), nempe de praedicatione Evangelii in orbe graeco-romano, quam Paulus puta– bat iam suo tempore adimpletam, explicant « consummationem » to télos, de ruina Jerusalem, non de fine mundi.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz