BCCCAP00000000000000000000544
326 HEBDOMADA SANCTA severet. - Antequam directe respondeat quaestioni apostolorum, vult Christus eos praemunire contra seductiones, et nimiam anxietatem ob putatam proximitatem Parusiae. « Videte ne quis vos seducat » (v. 4): periculum seductionis eo maius erat, quo status eorum psychologi– cus propensiores eos faciebat ad credendum nuntiis de imminentia Parusiae: « Tempus prope est » (Le.): « ego sum christus » (Mt.). Cave– te, haec audientes, ne seducan:µni, neque sequamini eos. - Haec pos– sunt quidem referri ad multas illos seductores, qui apparuerunt in Palaestina ante catastrophen anni 70: sicut bella, aliaeque calamitates (pestilentiae, fames, terraemotus), quae statim vv. 6. 7 commemoran– tur, possent esse ea quae historici narrant evenisse circa idem tempus in toto Imperio. Sed quia eiusmodi eventus sunt facta communia, quae quolibet tempore accidunt, non necessario sunt signa destructio– nis Templi, neque finis mundi: ideo monet Jesus: « ne t~rreamini, nondum est fmis; imo multum deest ad finem, haec enim omnia tan– tum sunt « initia dolorum » (v. 8). Allusio est ad sic dictos dolores Mes– siae, i. e. ad mala et calamitates omnis generis, quae iuxta Rabbino– rum doctrinam, ex V. T. desumptam, praecedere debebant adventum Messiae et instaurationem regni Dei. - Ne igitur putent adesse fi– nem; sed potius se praeparent ad persecutiones propter nomen Jesu su– beundas, et ad odium omnium gentium adversus se experiendum. - Haec annuntiatio persecutionum in Mt. est brevior (vv. 8 s), quia iam alibi hoc thema tractaverat, in sermone scilicet missionario Jesu ad apostolos (10, 16-23): in Me. et Le. fusius evolvitur; non solum ad synagogas iudaeorum trahentur ad iudicium, sed etiam ad tribu– nalia gentilium; at nihil timere debent, quia Spiritus Sanctus eis assistet. vv. 11 s., describitur activitas pseudo-prophetarum, qui multos se– ducent, et quae erit causa relaxationis morum, « refrigescet caritas multorum ». - Hi vv. 11 s. sunt proprii Mt., qui in hoc videtur con– sonare Paulo, cum de apostasía, apparitionem antichristi praecessura, loquitur (2 Thess 2, 3). · v. 13 - In tanta malorum colluvie, condicio necessaria salutis est perseverantia in bono usque ad finem. Lucas (21, 19) idem dicit alio modo: « In patientia vestra possidebitis animas vestras », i. e., constanti usque ad finem exspectatione promissorum divinorum, et forti rerum adversarum supportatione, dominium vestri servabitis, et malis non cedentes, victoriam et salutem obtinebitis. v. 14- Nec debent apostoli segnes esse, timore proximi fmis praeoc– cupati; sed labori praedicationis assidue incumbere: « per eos enim
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz