BCCCAP00000000000000000000544

SERMO ESCHATOLOGICUS: MTT. 24, 1-51; PARALL. 325 2° - Interrogatio apostolorum (v. 3) : iuxta tres Evangelistas quae– stio ab apostolis posita est duplex: sed dum in Mt. duplex interrogatio respicit duplex obiectum, nempe, a) tempus destructionis Templi, et b) signum adventus Christi et consummationis saeculi seu fmis mundi: in Me. et Le. respicit idem obiectum, nempe destructionem Templi, de qua duo quaerunt, a) tempus, et b) signum. Ex quo possumus conicere Matthaeum non tam verba quaestio– nis, quam mentem quaerentium exprimere voluisse; putabant enim apo– stoli, destructo Templo et Urbe sancta, mundum non posse exsistere, et finem eius atque adventum Christi Iudicis statim secuturum. - Quaestio igitur, re est eadem apud omnes, licet forma qua exprimi– tur sít diversa. Tenor autem eius apud Matthaeum aptior est ad respon– sum Christi intelligendum, et forsitan desumitur a posteriori, i. e. ab ipso sermone Christi, qui non ad verba tantum, sed et ad mentem interrogantium respondit, nec solum de destructione Templi, sed et de fine mundi, cuius illa erat figura, eos docere voluit. . Interrogatio dicitur Me. ·13, 3 facta a quatuor discipulis, Petro, Jacobo, Joanne et Andrea, separatim: at nihil impedit supponere etiam ceteros apostolos sermonem Christi audiv:isse. - Iuxta Mt. igitur prius interrogant: « Quando haec erunt », haec, nempe quae modo dixisti de destructione Templi?: deinde quaerunt; « quod signum ad– ventus tui, gr. "~e;. (j~r; 1totpou(1totr; »; - Parusia est terminus graecus, qui litteraliter signifrcat « praesentiam », sed in usu auctorum profa– norum adhibetur de visitatione seu adventu regis in aliquam civitatem sui regni magna pompa et comitatu. Primi fideles, qui Jesum ut Re– gem et Iudicem adorabant, Eiusque reditum in gloria exspectabant, transtulerunt terminum Parusia ad illum gloriosum Christi adventum exprimendum. In Novo Testamento pluries occurrit hoc sensu, prae– sertim in Epp. Pauli et aliorum apostolorum; in Evangeliis autem solum in Mt. et quidem quater in hoc cap. 24, 3. 27. 37. 39, occurrit. « Consummatio saeculi » de qua simul ac de Parusia interrogant apostoli, est finis huius mundi praesentis. « Adventus Christi et consummatio saeculi » sub unico articulo gr. ponuntur, quia simul fieri, eodemque signo annuntiari putantur. 3° - Responsionis Christi prima pars (vv. 4-14). In his vv. vide– tur voluisse Christus delineare futuram Ecclesiae sortem per saecula, et in apostolis eam monere, ne vel in externis perturbationibus (bel– lis, etc.), vel in internis difficultatibus (persecutionibus, schismatibus, etc.) animum umquam despondeat, sed constans usque ad finem per-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz