BCCCAP00000000000000000000544
324 HEBDOMADA SANCTA Adiuncta sermonis. a) Tempus: est feria III vel IV maioris Hebdomadae, ad vesperam, post multiplex Vae in Scribas et Pharisaeos (Mt. 23) in Templo pronuntiatum. b) Locus: in monte Olivarum, contra Templum. Divisio: Duae maiores partes distinguí possunt: l" (Mt. 24, 1-35 et parall), in qua de utroque illo indicio Christi, in Jerusalem et in mundum, sermo est 8 : 2ª (Mt. 24, 36-51, et parall Me. et Le.), in qua de vigilantia adhibenda agitur, ne Iudex quemquam imparatum in– veniat. - In Mt. praesertim haec altera pars de vigilantia, quae etiam in c. 25 continuatur, speciale momentum induit, pluribus parabolis ad hoc propositis, quae dramatica descriptione ultimi iudicii (25, 31- 46) absolvuntur. - Ita Christus, Rex et Iudex, munere suo expleto, tradet regnum Deo et Patri suo, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. 15, 24-28). EXPOSITIO TEXTUS. Sequimur Matthaeum, textum eius ex duobus aliis Synopticis com– plentes et explicantes. 1 º - Jesus praedicit destructionem Templi (vv. 1-2). - « Et egres– sus Jesus de Templo, ibat... »: sermones praecedentes habuerat Jesus in Templo (ro ts:p6v), nempe, in aliquo ex atriis 9: et cum inde egre– deretur per portam Orientalem ad viam vallis Cedron et montis Oli– varum, « accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedi:ficationes Templi », nempe, uti notat Lucas, « pulchros lapides et dona », quibus omabatur; et invitabant Eum ut aspiceret. Marcus, qui de uno discípulo loquitur, sic habet: « Aspice, quales lapides et quales structurae! ». Ex Josepho Fl.lO scimus lapides Templi fuisse praegrandes, (24-25 cub. longit., 8 cub. altit., 12 cub. latit.); et poterat videri talis fabrica in aeternum mansura. - Jesus autem solemniter asseverat (« amen dico vobis ») haec omnia destructum iri, et nec lapidem super lapidem remansurum. 8 Subdivisiones huius partís, quae ab auctoribus fieri solent, nequeunt cum certitudine indicari, ob permixtionem in ea utriusque argumenti. Eas notabimus suo loco. 9 Jesus apparet in Templo Mt. 21, 23: sed in Me. et Le. etiam immediate ante sermonem nostrum ostenditur Jesus in gazophylacio, (quod, erat in atrio mulierum), ubi vidit et 1audavit oblationem viduae. 10 Bell. iud., V, 6; Ant. XV, 11, 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz