BCCCAP00000000000000000000544

DOMINICA PALMARUM: MTT. 21, 1-17; PARALL. 321 Post hanc moram, quae clare ostendit sensus cordis Jesu in illo triumpho, processit pompa usque ad civitatem, quae - ut dicit Mat;:– thaeus -- « universa commota est », videns facturo insolitum: incolae Urbis interrogabant eos qui adveniebant, « Quis est hic », quem tanto honore extollitis?: et turbae, praesertim peregrini galilaei, de illustri eorum cive gloriantes, respondebant: « Hic est Jesus, propheta, a Na– zareth Galilaeae » (Mt. 21, 10 s.). F) In Templo. Ista manifestatio messianica, quia talis erat, debebat terminari in Templo, quod erat domus Dei, et sacrum palatium regís Messiae. Ideo, onmes tres Synoptici dicunt Jesum in Templum venisse, illudque, sive ipsa die (ut ex Mt. et Le. videri posset), sive die sequen– ti (ut e~ Marco accuratius hoc definiente, concluditur), a profa.nato– ribus purificasse 4. Triumphus illius diei habuit suum culmen in Templo (uti narrat solus Mt. 21, 12-16), cum plura miracula quae tune patravit Jesus, caecos et claudos sanans, f ervorem iam magnum populi adhuc auxe– runt. - Acclamationes renovabantur, et pueri eas repetebant, dicentes: « Hosanna filio David ». - Sed sicut in vía fecerant Pharisaei, ita nunc in Templo « Príncipes sacerdotum et Scribae », irritati voce puerorum, gaudio et sincerae exsultationi populi participantium, dicunt Jesu cum indignatione: « Audis quid isti dicunt? ». Sed, sicut Lucas (19, 40) in– ducebat Jesum respondentem querelis invidorum quodam proverbio; ita Matthaeus (21, 16), more suo, inducit Jesum proferentem Scriptu– ram in hoc facto impletam, et quasi ad scholam eos mittens, dicit: « Numquam legistis, quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? » (citat psalmum 8, 3). Itaque Jesus, nedum increpet discípulos suos, aut pueris Eum ac– clamantibus silentium imponat, prout invidi adversarii postulabant, eos potius approbat, clare significans hanc esse Dei voluntatem, ut Ipse agnoscatur Messias, et hanc confessionem cedere in Dei laudem et gloriam. G) Explicatio huius facti in oeconomia revelationis messianicae. - Jesus, qui revelationem suae dignitatis messianicae et divinae ita in praedi- 4 Jesus noluit turbare laetitia:m illius diei violenta eiectione profanatorum, sed illam diei sequenti reservavit. Marcus clare Me facta et tempora distinguit: et dicit Jesum die triumphi omnia quidem in Templo tamquam eius dominum circumspexisse; sed, << cum iam vespera esset hora», in Bethaniam cum discipulis abiisse; die vero sequenti Templum purgasse.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz