BCCCAP00000000000000000000544

320 HEBDOMADA SANCTA (nempe, sternere viam vestimentis et ramis, [cfr. 2 Re 9, 13], itemque ramos palmarum manibus agitare [Jo. 12, 13]), et eius verba denun– tiant: «Hosanna filio David... » Ista vox hosanna, paene oblitterato sensu originali, ( == salva nos, vel salva, quaeso), erat vox acclamationis, sicut «gloria»!, «vita»!. - Vacantes Jesum «filium David», agno– scunt Eum Messíam, et laetantes de suo adventu salutant Eum verbis Ps. 117, 25 s: « O Domine, salvum fac, o Domine da prosperitatem!: Benedictus qui venit in nomine Domini », et sibi gratulantur de proxima instauratione regtú davidici, sicut Lucas (« Benedictus qui venit rex... »), et Joannes (« Rex Israel»), et praesertim Marcus dicunt: «Benedictum quod venit regnum patris nostri David... » - Haec spes, quam pius Israelita in oratione quotidiana Shemone' 'Esreh (bened. 14ª) exprimebat, tandem impleri videbatur. D) Invidia pharisaeorum. ffic ponit Lucas explosionem livoris pha– risaeorum, qui in turba illa plaudente permixti erant: et apte quidem id facit Lucas; iste enim livor est testis duritiae et obcaecationis]eorum, quae magnum dolorem Christo causabat, et planctum eius (a solo Luca commemoratum) provocavit. Illi ergo pharisaei, audientes po– puli acclamationes, magnam displicentiam ostendunt, et a Jesu petunt ut increpet discípulos suos, et turbis silentium imponat: at Jesus illis querelis ab invidia inspiratis respondet: « Si hi tacuerint, lapides da– mabunt », quo proverbio condemnat eorum caecitatem, qua ignorant consílium Dei, qui hunc triumphum Uncto suo tan vere decrevit, ut si homines ei deficerent, natura ipsa suppleret. E) Planctus Jesu super Jerusalem. (Le. 19, 41-44). Cum comitatus triumphalis ex Bethphage, ubi inceperat, in verticem montis Oliveti pervenit, apparuit Jerusalem cum ingenti mole Templi; et in descensu montis versus vallem Cedron, in loco ubi hodie est ecclesia << Dominus flevit », constitit modicum Jesus, et contemplatus cum tristitia civita– tem, «flevit super illam », et elegía vere pathetica denuntiavit mala quae erant ei eventura in iustam poenam suae caecitatis et obduratio– nis, atque neglectus visitationis Dei, qui per Christum pacem ei offe– rebat: « Si cognovisses... quae ad pacem tibi... ; non cognovisti tempus visitationis tuae ». Praedicitur a) obsidio civitatis ah exercitu hostili, triplici verbo descripta, ad indicandam eius gravitatem (v. 43), b) al– lisio incolarum ad terram vel ad petram 3, e) eversio totalis civitatis: « non relinquent in te lapidem super lapidem » (v. 44). 3 Sic enim vertendum est verbum gr. i8cxqnoüow cre: xcxt -ro: -réxvcx crou, = allident te et filios tuos »: melius quam Vulg., « ad terram prosternent te et filios tuos... » ..

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz