BCCCAP00000000000000000000544

14 QUAESTIONES PREALIMINARES nitate et amore pleno, magnam ingerere debebat compassionem; et hanc pandit Evangelista Matthaeus, cum dicit quod Jesus « videns... turbas, misertus est eis; quia erant vexati, et iacentes sicut oves non habentes pastorem » (Mtth. 9, 36). - Physice et moraliter oppressi per tributa, per fraudes, et praesertim onerati importabili jugo tra-. ditionum humanarum, et prohibiti ab ingressu in regnum caelorum, et a Jesu sequela per proprios magistros et duces religiosos indignos. 3° CoNmcro RELIGIOSA. Ideae praecipuae totam Judaeorum reli– giosam vitam moderantes, fuerunt semper: A) idea monotheistica, B) spes messianica. A) Unus est verus Deus, Jahweh, cuí servire oportet eius legem implendo, maxime ea quae ad sacrificia, ad festorum celebrationem, et ad legalem puritatem pertinent. - At procedente tempore, litte– ram potius quam spiritum Legis attendentes, cultus Dei evasit mere externus, ac proinde Deo non gratus. « Non est mihi voluntas in vo– bis... » (Mal. 1, 10). « Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me»... (Mtth. 15, 8; cfr. Is. 29, 13). Hoc maxime obtinue– rat tempore Christi, cum Lex ipsa innumeris atque ridiculis praescrip– tionibus aucta fuerat a Scribis, qui earum obligationem adeo graviter urgebant, ut populi mens tota ad illas applicata, fere necessario in obli– vionem daret spiritum Legis, dilectionem videlicet Dei et proximi, quae ut spiritus totam Legem pervadit et informat, in qua universa Lex et Prophetae consistunt (Mtth. 22, 40). B) S p e s m e s s i a ni e a circa tempus Christi viva valde inter Judaeos erat; nam, ex expositione S. Scripturae quae fiebat in Syna– gogis, totus populus sciebat Messiam esse proximum; vaticinia quae tempus adventus eius respiciebant, erant iam impleta. Hinc explicatur quod ab hominibus bonae voluntatis, qui rectam de Messia habebant ideam, cito sit agnitus ut talis; ita a Zacharia et Elisabeth, a pastori– bus, a Simeone et Anna, a primis Apostolis, qui statim ac Jesum vide– runt, secuti sunt Eum. Samaritana mulier testatur quoque connatio– nales suos Messiam iamiam venturum exspectare (Jo. 4, 25): quod etiam populus in genere his ideis et exspectatione teneretur, et quod ipsum Synedrium Hierosolymitanum in eodem sensu abundaret, pa– tet ex opinione quam de Joanne Baptista concepit (Le. 3, 15), et ex legatione officiali ad eumdem Praecursorem missa (Jo. 1, 19-28). - Sed, eheu ! etiam imago Messiae deturpata fuerat vitio illi populo qua– si connaturali, proclivitatem dico eius ad materialia et visibilia; ideo

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz