BCCCAP00000000000000000000544
DOMINICA PALMARUM: MTT. 21, 1-17; PARALL. 319 « asinam », cui addidit, « et super pullum filium subiugalis ». -· !taque duplicatio animalium in citatione evangelica prophetiae non habetur nisi in Vulgata, quae proinde corrigenda est. Quod si quaeratur ratio huius versionis 15vo<;; per « asinam », videtur ponenda in ipso facto, nempe quod ref1-pse in Bethphage erat et asina et pullus eius, quos Jesus ad Se adduci iussit, et super quos Apostoli vestimenta posue– runt, quamvis super unum asinum Jesus sederit: et ex facto vero tran– siit « asina » in Vulgatam tum Prophetae, tum in eius citationem a Matthaeo factam. S. Joannes, qui eamdem prophetiam brevius citat, dicit Apostolos tune de hoc non cogitasse, sed post Christi glorificationem, a Spi– ritu illuminatos, nexum facti cum prophetiis perspexisse (12, 20). Omnia evenerunt prout Jesus discipulis missis dixerat. Itaque ad– ,ducto pullo ad Jesum, straverunt eum discipuli, palliis eorum ipsi su– perpositis, et Iesum desuper sedere fecerunt: ita Vulgata Mt. 21, 7 "bene ad sensum: nam cum ipse loquatur de duobus animalibus, textus graecus aequivocationi ansam praebet: postquam enim dixit, << et ad– duxerunt asinam et pullum, et imposuerunt super eos (be' ocu1:,wv) ve– stimenta sua », pergit gr. xoct bce:xoé&tcre:v e:1toéveu ocu·-rc1v, quod verten– dum est: « et sedit super ea», scilicet vestimenta non asinam et pullum. Non enim putandum est, ut aliqui exponere solent, Jesum nunc super .asinam nunc super pullum alternatim equitasse, sed super pullum, vestimentis discipulorum stratmn, ut habent alii evangelistae, « et se– ,dit super eum » (Me. 11, 7; Jo. 12, 14; et cfr. Le. 19, 35). C) Incipit triumphus. - Ex hoc momento et loco 2 incipit trium– phalis processio versus Jerusalem. In initio praeter discípulos erant in comitatu alii multi: tum illi qui pridie venerant Bethaniam videre Lazarum a Jesu suscitatum (Jo. 12, 9), tum peregrini qui sive ex Ga- 1ilaea sive aliunde illa vía ad Pascha in Jerusalem veniebant (Jo. 11, 55) : quibus deinde adiuncti sunt alii, vel peregrini qui in monte Oli– veti illis diebus magni concursus tentaría ponebant, vel incolae Jeru– salem qui in occursum Jesu egressi sunt (Jo. 12, 12. 13. 18). - Ornnis ista multitudo quae partim praeibat partim sequebatur (Me. 11, 9), tenens in medio Jesum apostolis circumdatum, laetitiá gestiens, inten– ,debat honores regios deferre Messiae, sicut et eius gestus ostendunt, 2 Lucas (19, 37) ponit initium acdamationum turbae « cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti », id est, cum comitatus post superatum verticem Oliveti descendere incepit ex parte quae prospicit Civitatem. - Acdamationes non defuerunt absque dubio iam ab initio, sed Lucas signat illud momentum, quo ita .crescebant et ferventiores fiebant, ut indignationem pharisaeorum excitaver.int.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz