BCCCAP00000000000000000000544

318 HEBDOMADA SANCTA gr.) huc » (Me. 11, 3) id est, post usum, statim reducet vel remittet eum huc. Matthaeus, praeter pullum asinae (1t&Aov) de guo ceteri Evange– listae loquuntur (Jo. 12, 14 vocat asellum, bvci¡nov), ponit etiam asi– nam, tam in mandato Jesu quam in eius adimpletione, et in citatione ex Zach 9, 9: « invenietis asinam alligatam et pullum cum ea» (Mt. 21, 2. 5. 7). - Valde naturale est ut res evenerit eo modo quo narrat Matthaeus: et a) duo haec animalia, asinam et eius pullum simul fuisse, et b) utrumque animal ad Jesum adductum fuisse: pullum quidem, quia super eum Christus sedere volebat, (et ideo de eo solo ceteri evan– gelistae mentionem faciunt), asinam vero, ut pullus, qui secus venire renuisset, sponte sequeretur. Ceterum Matthaeus libenter pullo socia– vit asinam, quia praeter veritatem rei, in prophetia Zach 9, 9, (quam solum Matthaeus inter Synopticos citat), duo animalia poni videntur: quamvis revera de eodem agatur animali, quod ex lege parallelismi bis diversis vocibus exprimitur. B) Adimpletio prophetiae. Inter mandatum Christi de adducendis ad Se asina et pullo et eius exsecutionem per discípulos, inserit Mat– thaeus more suo connexionem huius facti cum prophetiis, dicens: « Hoc autem (totum) factum est ut adimpleretur quod dictum est per Pro– phetam... » (21, 4): quamvis dicat « per prophetam » in singulari, citat tamen textum conflatum ex duobus prophetis; Isaia nempe, cuius sunt prima verba, « Dicite filiae Sion » (Is 62, 11), et Zacharia, de quo prae– sertim cogitat in citatione. Locum Zachariae (9, 9) non integre citat, sed illud ex eo seligit quod ad scopum suum facit; ita ut appareat mansuetudo et modestia regis Messiae in ipso suo triumpho. Ideo, omissis aliis Eius attributis a Propheta positis, unum servat « mansue– tus », (ex LXX, qui hebr 'oni [= pauper] reddiderunt per 1tpixi'ic;). - Quoad animalia autem in citatione evangelica nominata, (asinam et pullum filium subiugalis), notare oportet tam in textu hebr quam in LXX Zachariae unum tantum animal poni, bis parallele expressum: nempe, hebr sic: « ... sedens super asinum (½amor); et ( = id est) super pullum filium asinarum »; in LXX autem sic: « ... sedens super subiu– gale... »; sed quia « subiugale », gr. Ú1toC:üytov, dicebatur quodlibet ani– mal cui ad labores iugum imponebatur (v. gr. bos, equus, mulus, etc.), determinat illud, addens: et (= id est) super pullum iuvenem (e1tt 1t&Aov vfov). Sed translator graecus Matthaei pro Ú1toC:üytov = subiu– gale, in primo loco, posuit /Svov, quae vox (sicut etian1 Ú1toC:üywv) ambigua est, valet enim pro mase. et fem.; et Vulgata intellexit fem.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz