BCCCAP00000000000000000000544
DOMINICA PALMARUM: MTT. 21, 1-17; PARALL. 317 quam Mt. et Me. cenam Bethaniae inter haec duo facta, ab ipsis quoque narrata, praecise inseruerint, nexum potius idealem quam chronolo– gicum sequentes. Sensus unctionis ( = praevenire sepulturam Christi), et murmuratió Judae, qui forsitan illa occasione maturavit consilium perdendi Christum, satis explicant insertionem cenae Bethaniae in hoc contextu. - Joannes autem Synopticos, ut saepe alias, apte complens et illustrans, ordinem chronologicum tenuit, et insuper nomen mu– lieris ungentis, a Synopticis reticitum, posuit, nempe Mariam, soro– rem Marthae et Lazari. B) Locus: In Synopticis perhibetur Iesus ex Iericho veniens, et in suo ascensu ad Jerusalem transiens quidem per Bethaniam sed in ea non subsistens 1 • Joannes autem, qui de Jericho non loquitur, (quam– vis illam non excludat), exhibet Jesum in Bethania, castello Mariae et Marthae, pridie ingressus triumphalis in Urbem sanctam. C) Ratio proxima triumphalis receptionis populi Christo exhibi– tae, fuit stupendum miraculum resuscitationis Lazari, ut dicit Joannes (12, 18): «Propterea et obviam venit ei turba, quia audierant Eum fecisse hoc signum ». 2 - ExPosrno TEXTUS. - A) Praeparatio triumphi. - Jesus, relicta Bethania, petit Jerosolymam per viam montis Oliveti, in cuius ascensu orientali erat Bethphage, ( quae interpretatur «domus ficorum immatu– rorum », 'grossorum'); et cum parum ah hoc vico distarent, stetit, misitque illuc du.os ex discipulis suis (qui non nominantur), ut afferrent ad Eum pullum asinae, cuius opera erat Ei ad tempus necessaria. In hoc mandato discipulis dato, ostendit Christus et praescientiam rerum, et dominium voluntatis hominum. Scit enim discípulos inven– turos pullum alligatum ad portam domus, sed foris, in via; scit in illo neminem adhuc sedisse; item praedicit dominum asini, (vel alios eius vices agentes, [Me. Le.]), rationem facti a discipulis petiturum, sed Domini voltmtate ei significata, petitionem concessurum. Ille horno cognoscebat Jesum, vel de Eo loqui audierat; ei enim objicienti: « Quid facitis solventes pullurn.1 », satis fuit respondere: « Quia Dominus ope– ram eius desiderat» (Le. 19, 31), «et continuo illum dimittet (iterum, 1 Matthaeus Bethaniam ne nominat quidem: Marcus vero et Lucas eam nomi– nant post Bethphage, licet in itinere a Jericho ad Jerusalem prius esset Bethania, deinde Bethphage: sed htúus loci minus noti situm per alium notiorem determi– nare volentes, ponunt Bethaniam et montem Oliveti; media fere vía ínter unam et alterum est Bethphage.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz