BCCCAP00000000000000000000544

316 HEBDOMADA SANCTA SECTIO VII A DOMINICA PALMARUM AD RESURRECTIONEM CHRISTI (Mt. 21, 1-27, 66; Me. 11, 1-15, 47; Le. 19, 28-23, 56; Jo. 12, 12-19, 42). N. B. - Ex his quae pertinent ad hanc sectionern, quaeque supra suo loco recensita sunt, explicabirnus a) ingressurn Iesu triurnphalern in Ierusalern; b) sermonem eschatologicum; e) institutionem Euchari– stiae; d) sermonem Iesu post Cenam, secundum Ioannem; e) Passio– nem Christi iuxta quattuor Evangelistas, cuius primum, 'actum', nempe 'Orationem Iesu in horto Gethsemani,' a tribus Synopticis narratam, accuratius exponemus. § 1 ª - INGRESSUS TRIUMPHALIS JESU IN JERUSALEM. (Mt. 21, 1-17; Me. 11, 1-11; Le. 19, 29-46; Jo. 12, 12-19). I - Adiuncta facti: Quartus Evangelista accuratius ceteris indicat a) et tempus, b) et scenarium totius facti, et e) eiusdem rationem proximam. A) Tempus: Fuit postridie unctionis Jesu in Bethania, a Maria, sorore Lazari, in domo Simonis leprosi (Mt. Me.), peractae. - Haec autem unctio facta dicitur (Jo. 12, 1) « ante sex dies Paschae » (= sex diebus ante Pascha), quae illo armo incidit in feriam VI: cena ergo Bethanica et unctio Jesu fuit Sabbato Pascham praecedente. Absoluta vero narratione cenae Bethanicae, pergit Joannes: « In crastinum autem turba... acceperunt ramos palmarum... » et subiungit descriptionem triumphi Jesu; qui proinde fuit die prima heddomadae, id est die Do– minica. N ec illa dies carebat speciali significatione: in illa enim, (de– cima die mensis Nisan), ex praescriptione Exodi 12, 3 separabatur agnus paschalis, qui die decimaquarta ad vesperam comedendus erat. Nota. - Ex Mt. 26, 1 ss., et Me. 14, 1ss videri posset cenam Betha– nicam habitam fuisse biduo ante Pascha (feria III vel IV). Sed ex Luca, qui, cum aliam unctionem Jesu a mullere peccatrice (capite 7, 36-50) narraverit, nihil de hac altera unctione Bethaniae dicit, sed memo– rato consilio Synedrii perdendi Jesum, statim de Juda suum servitium in hoc negotio Synedristis offerente loquitur, potest explicari ratio ob

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz