BCCCAP00000000000000000000544

PARABOLA DE FILIO PRODIGO: LC. 15. 11-32 315 voluntarie claudere lucí aditum, et obstinatos esse in malo: ce) haec pagina incomparabilis, ut recte observat P. LAGRANGE, multum amit– teret efficacitatis, si vellet converti in quamdam polemicam, qua Jesus se purgaret ab accusatione pharisaeorum, « quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis » (Le. 15, 2). Hic quoque finis obtinetur quidem, sed indirecte: quasi consectarium doctrinae praecipuae .de misericordia divina, quae directe intenditur in parabola. e) Alii, quibus assentimur, ponunt juniorem filium peccatores, se– niorem repraesentare justos: haec autem est doctrina quae vult commen– dari; talis est benignitas Dei erga peccatores paenitentes, taleque gau– dium quod experitur eorum reditu, ut justi vix possint modum agendi divinum intellegere, et vix valeant cohibere aemulationem de peccatore, et Deo ipsi querelas audeant fiducialiter exponere, quod dum totus in peccatore demulcendo et fovendo est, ipsos quasi dere– linquat aut posthabeat. Haec ponuntur in parabola per hyperbolem, ad extollendam Dei erga peccatores misericordiam, cujus magnitudinem nemo cognoscere potest, ideoque nullus debet de ea obmurmurare, neque praesumere ut ipsi fines imponat. Dum igitur directe in hac parabola celebratur immen– sa Dei misericordia, indirecte vindicantur quoque jura ejusdem mise– ricordiae, et libertas Dei in ejus manifestationibus a nullo homine coarctanda. Doctrina moralis-theologica jam habetur integra in prima parte (vv. 11-24), de filio juniore; at non ideo pars altera (vv. 25-32) de filio seniore, dicenda est otiosa, tum quia maiorem pulchritudinem confert parabolae, tum quia ad eius ideam magis evolvendam et am– pliori luce perfundendam concurrit modo supradicto 48 Cfr. Juuus MoRTARI, « Parabola de filio prodigo», in Vb Dni, 5 (1925), pp. 289-94; 321-29. Item, «Epistola XXI (alias 140•) S. HrnRo– NYMI ad Damasum, de duobus filiis »: in ea instituit commentarium super parabolam de filio prodigo; Le. 15, 11-32. (Cfr. MIGNE, P. L. 22, 379-94). N. B. - Reliqua hujus tertii anni enumerata habes supra. 48 D. BuzY, art. cit. (RB, 1917, 191 sq.) dicit partero alteram 'de filio sei1iore' esse praecipuam, et in ea haberi doctrinam quam Christus hac parabola docere in– tendit, iustificare scilicet suum modum agendi erga pharisaeos, in filio seniore re– praesentatos. Pars prior 'de filio iuniore' est simplex praeparatio, ad provocandam nempe reactionem filii senioris. (Cfr. argumentum fusius expositum ab eodem auctore in Les paraboles, in Verb. salutis, VI, Paris 1932), pp. 168-204. - Cfr. quoque l. CAN– TINAT, Les paraboles de la miséricorde (Le. 15, 1-32); Nouv. Rev. Theol. 77 (1955), 246-64.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz