BCCCAP00000000000000000000544
314 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS 111. gaudio exsultent, « quia hic .filius meus mortuus erat et rev1x1t, perie– rat et inventus est ». Expressiones multiplicat optimus pater, gaudii redundantiam cohibere non valens. Ita Deus gaudet vehementer de peccatoris conversione. PARS ALTERA: Filius maior (vv. 25-32). Haec idea 'vehementis gau– dii Dei de peccatoris conversione', quae est doctrina moralis parabolae, ut efficacius vividiusque proponatur, inducitur fi.lius maior, qui se iu– stum praedicans, iustorum personam agit: et querelis suis, licet iniustis, veritatem illam parabolae magis illustrat. Ipse, qui patris mandata num– quam praeterivit, nondum accepit tales amoris demonstrationes; dum ille pessimus peccator - ut ille dicit - tot amoris signis et gaudii manifestationibus suscipitur, Quia nempe 'maius gaudium fit in caelo de uno peccatore paenitentiam agente, quam de nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia' (Le. 15, 7-10). Est exaltatio miseri– cordiae divinae ! Reliqua sunt secundaria, et pertinent ad artem parabolae, ideo– que haud nimis sunt premenda. Applicationes rninutae omnium adiun– torum vitandae sunt, quia, pasito genere parabolico, carerent funda– mento. - DE SIGNIFICATIONE DUORUM FRATRUM multae feruntur sententiae, quarum tres praecipuas tantum commemoramus. a) TERTULLIANUS, 'De pudicitia', ce. 7-10 4 6, et schola Tübin– gensis dicunt per :filium seniorem significari populum iudaicum, per :filium autem rninorem populum gentium. - At videtur obstare, quod duo fratres, cum sint eiusdem stirpis, non apte assumerentur ad designandum singuli diversum populum: si autem hoc concedatur, symbolismus deberet invertí; ita ut senior repraesentaret populum gen– tium, qui antiquior est: iunior indicaret populum iudaicum, qui tem– pore relative recenti segregatus est e gentibus. b) Alii, v. gr. MALDONATUS, Buzy 47, autumant filium iunio– rem indigitare publicanos, seniorem pharisaeos. Cui sententiae haec opponimus: aa) pharisaeis non conveniunt ea quae pater dicit v. 31, « tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt »: bb) Jesus cum pha– risaeis severius agere solebat, maxime hoc jam tempore quo pa~abo– lam istam proposuit, cum nempe jam satis superque constabat ipsos 46 MIGNE, PL 2, 1043-1053; in CSEL, Tertulliani Opera, edita a G. HARTEL- G. WrssowA, I, pp. 230-240 (Viennae, 1890). 47 Rev. bibl., nouv. ser. 14 (1917), 188-92.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz