BCCCAP00000000000000000000544

PARAÍlOLA DE FILIO PRODIGO: LC. 15, 11-32 313 Tobiae (Tob. 10,7; 11,5 sq). « Ctim adhuc longe esset, vidit eum pater suus », et prae misericordia cümmota sunt omnia víscera ejus; nec exspectavit ut filius perveniret quo ille erat, sed accurrit (gr. op!X– µC:w) veniens ei obviam, et cecidit super collum ejus, magno amore pluries et protracte eum exosculans (gr. x1X-i-e:cpÍA'YJcre:v). Quam superat bonitas Dei (nam Deum hic pater repraesentat), paenitentiam pecca– toris !, (hunc enim filius ille significat). Hic dolet de culpa admissa, sed Deus usque ad intima viscera, id est, tenerissimo affectu commo– vetur; pecator venit lento gradu, quasi gravi pondere oppressus, sed Deus currit versus eum. ,Proverbium est: « Pro uno pollice quem horno percurrit ut appropinquet Deo, Deus leucam facit, ut in occur– sum hominis veniat ». v. 21 - Prodigus facit suam confessionem ad expiandum peccatum suum, cujus enormitatem, nunc amore patris probato, clarius percipit et amare de:flet: sed non absolvit totum quod dicere cogitaverat; ul– tima verba « fac me sicut unum de mercenariis tuis », prudenter omit– tit, nam cum tot recipiebat paterni amoris signa, quibus abunde pate– bat se ut filium desideratissimum suscipi, intempestivum fuisset petere tractari ut mercenarius, et fere offensivum tantae bonitati patris 45 . v. 22 - Pater, gaudio recuperati filii absorptus, oblivioni tradit omnia praeterita, et audita brevi sed dolorosa filii confessione, non eum objurgat, neque improperat suam ingratitudinem, nec verbum qui– dem facit de sua vita anteacta, sed statim jussa dat, ut reditus filii sui laetissime celebretur. Pretiosissima veste, cr-i-oA~v -i-~v 1tpW-i-'YJv ( qualem nobiles viri in diebus faustis induere solebant) (cfr. Me. 12, 38; 16, 5), induatur; annulo digitus ejus ornetur, sicut personae conspicuae con– venit; dentur calceamenta pedibus ejus, quod personae liberae indi– cium est; (servi nudis pedibus incedere solebant). Habetur igitur reha– bilitatio plena, imo elevatio ad condicionem prístina honoratiorem, sal– tem quoad externas amoris significationes, quibus a patre coram uni– versis famulis et servjs domus honoratur. Magnum motivum laetandi et festum faciendi accidit domui illi cum reditu filii, qui ut mortuus et perditus plangebatur, et en vivit et inventus est! Occidatur itaque vitulus saginatus, qui pro primo sollemni festo familiae servabatur, vocentur musici, et psallant et cantent; instruantur choreae, et omnes 45 Codd. S.B.D. habent q1údem illa verba etiam in hoc loco, sed silentium omnium aliorum, et versionum satis est ad illa omittenda; contextus quoque omis– sioni favet. ,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz