BCCCAP00000000000000000000544

312 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS 111. git, et secum meditans in illam miseriam propria culpa incurrisse, ad resipiscentiam commotus est. Revocat in memoriarµ vitam tranquil– lam et beatam domus patemae, ubi ipsis mercenariis abunde provi– detur, dum ipse, filius, in terra aliena, fame languescit. En prodroma conversionis; flagellis Dei affiictus, peccator a suo torpore excitatur, miserum statum proprium agnoscit, se humiliat, quin tamen animo dejiciatur, desiderium ardens concipit egrediendi ab illo statu, et tan– dem omnibus difficultatibus posthabitis, in generosam erumpit deter– minationem revertendi ad vitam pristinam, quam opere exsequitur. « Surgam, et ibo ad patrem meum >>: vox fortitudinis et fiduciae; victoriam de semetipso continens, et spem firmam se a patre non abjiciendum, sed benigne suscipiendum esse. Quam bene cognoscebat cor patris sui !: sed quo melius novit bonitatem patris, eo clarius videt propriam ingratitudinem, et se reputat indignum qui vocetur filius et juribus filii gaudeat: quapropter beatissimum se reputabit, si inter ser– vos et famulos tam benigni domini suscipiatur. Praeparat igitur con– fessionem suam, coram patre faciendam: « Pater, peccaví in caelum et coram te»;. id est, contra Deum 44, et contra te; «jam non sum dignus vocari filius tuus; fac me (= tracta me) sicut unum de mercenariis tuis ». Hac confessione non adeo intendebat patrem flectere ad mi– sericordiarn, - ad quarn eum pronissimum esse sciebat, - quam potius pandere poenam cordis sui, et exprimere magnitudinem sui doloris, ob affiictionem qua affecerat patrem suum carissimum. Omnia haec sunt signa contritionis perfectae. d) (vv. 20-24): Pater filium suum amantissirne suscipit. Ex quo fi– lius a domo recesserat, parvipendens patris curas et amorem, maesti– tiae velum cooperiebat cor patris; sed culpam filii imminuebat ejus amor, eam tribuens levitati animi et aetatis inexperientiae; numquam desper;wit filium ad meliora consilia aliquando conversum, domum patemam iterum petiturum: hac spe fretus, et quasi praesentiens ad– ventum filii, quotidie e solario domus vel ex alio loco edito, attentis oculis, vias unde filius regredi poterat, perlustrabat; sicut olim mater 44 Judaei circa tempus Christi, ob reverentiam nominis Dei, vitabant illud pro– nunciare, et saepe ejus loco nomen caeli usurpabant: hujus moris exemplum insigne est liber I Machab., in quo fere semper haec substitutio habetur; cfr. v. gr. 1 Mch. 3, 18 sq; Mt. 21, 25; et paral.: « Baptismus Joannis unde erat,, e caelo, an ex ho– minibus, ». Ubi, cum caelum non comparetur terrae, (locus loco), sed hominibus, patet non locum, sed, qui in eo inhabitat, Deum designare. Cfr. formulam antiquam « contra Dominum et contra te», Num. 21, 7.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz