BCCCAP00000000000000000000544
PARABOLA DE FILIO PRODIGO: LC. 15, 11-32 311 21, 17, filio juniori tertia pars remanebat. Pater, acquiescens petitioni, dedit illi partem suam. a) Discessus a domo paterna. (v. 13) « ••• peregre profectus est in regionem longinquam... » -- Omnibus brevi dispositis, domum pa– ternam deseruit, abiens peregre, id est, procul ab aspectu et memoria patris et propinquorum, quo liberius proposita sua gaudendi exseque– retur. - « Regionem longinquam » ubi fames evenit, multi intelligunt Aegyptum, cujus ubertas vel caritas a benefica Nili inundatione pen– det. Alii cogitant de regione transmarina (Italia?, Roma?, ut fortasse Le. 19, 12: ita *HotTZMANN). - Ibi dilapidavit bona sua, vivendo luxuriose = gr. &.crw'!w~, quod non de sola libídine dicitur, sed et de aliis intemperantiis; v. gr. commessationibus et potationibus atque ludis cum aliis qui ei, amicorum more, adhaerebant; donec ita omnes facul– tates suas insane prodegit. b) Vita misera filii prodigi (vv. 14-16). Tandem omnia consummata sunt, et amici qui bonis suis fruiti erant, nunc non comparent; et fosuper fames valida supervenit in regione illa; undi– que igitur miseria, quae eum coegit ad providendum vitae suae per laborem. Locavit ergo operam suam domino cuidam, qui misit eum ad pascendum porcos: post multas industrias et petitiones aliud di– gnius officium non invenit; « et abiens adhaesit := &xoAA~,\h¡ », vult for– sitam innuere instantiam. et repetitionem precum quibus ab illo do– mino postulavit ut eum in suum servitium admitteret. In quantam abjectionem devenit juvenis ille nobilis et dives, ]udaeus, cui abomi– nio erant animalia immunda !. Porcorum custodes, etiam apud aegyp– tios, in infimo gradu societatis computabantur, et eis tamquam de animalium custoditorum immunditia participantibus interdictus erat ingressus in Templa. Sed neque cum hoc officio magni dedecoris fa– mem suam poterat satiare; dominus enim sutis durus negabat ei quod porcis dabat; per alium quippe servum projiciebat porcis siliquas 43; et saltem de illis cupiebat implere ventrem suum, at ei non dabantur; quapropter aliquas surrípere porcis, antequam ipsi eas devorarent, ni– tebatur, sed non poterat tantas, quae ad famem caninam pellendam sufficereni:. e) Ejus conversio (vv. 17-19). Abyssus miseriae profundissimae in quam deciderat, eum in se revertí fecit, hoc est, serio cogitare ade- 43 Siliqua = gr. 'lte:pchLOv, est fructus Ceratoniae ad modum corniculi (it. carruba, hisp. = algarroba).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz