BCCCAP00000000000000000000544
310 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS III. nente, eius lectorum ethnicochristianorum minus intererat. Ea igitur omissa, transit statim Lucas ad factum sequens, nempe, curationem pueri lunatici, tribus Synopticis communem. § 3 - PARABOLA DE FILIO PRODIGO. (Le. 15, 11-32). Omnes, adversariis non exclusis, conveniunt in laudanda pulchri– tudine et suavitate hujus parabolae, et facile esset integram colligere anthologiam laudibus efformatam, quibus Patres Ecclesiae, interpretes catholici omnis temporis, et viri extra Ecclesiae castra militantes hanc parabolam exornarunt. Sufficiat verba protestantis *GROTII transcribere: « Inter omnes Christi parabolas, haec sane eximia est, plena affectuum, et pulcherrimis picta coloribus ». Caput 15m Lucae divinae misericordiae celebrandae dicatur. Cyclo trium parabolarum exponitur quid Deus, quid homo in conversione peccatoris praestent. In duabus prioribus, de ove perdita, et de drachma amissa et inventa (15, 1-10), vivide depingitur Dei sollicitudo in quae– rendo errantem, et Ejus ineffabile gaudium de ipso invento. In tertia, de filio prodigo, praeter hanc Dei bonitatem, illustratur quoque ho– minis cooperatio; gradus quibus in abyssum miseriae moralis descen– dit, et etiam gradus quibus ad plenam conversionem pervenit. (Ha– betur nempe psychologia conversionis). Drvrsro. - Parabola haec duas- partes bene distinctas habet: 1 ª, filius junior (vv. 12-24); 2ª, filius senior (vv. 25-32). Filius junior consideratur a) e domo paterna discedens (vv. 12 sq); b) in terra longinqua misere vivens (vv. 14,.16); e) ad patrem revertens (vv. 17-24). Pars prior: Filius iunior. - « Horno quidam habuit duos fi– lios »: Pater erat dives, qui etiam servos habebat (v. 22); duo filii soli erant, indolis valde diversae; senior, quamvis laboriosus, et domesticis negotiis fideliter attendens et assidue domi degens, ad iram tamen fa– cilis, invidiae haud expers, gravis et dominantis ingenii fuisse videtur. Junior, ardentiori charactere praeditus, libertatis amator, et vitae de– lectationes anhelans apparet. (v. 12) « Pater, da mihi portionem substantiae... » Utens jure suo, filius junior petivit a patre partem quae ei pro rata hereditatis con– tingebat. Cum filio primogenito duplex pars cederet ex lege Deut.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz