BCCCAP00000000000000000000544

CONDICIO SOCIALIS PALAESTINAE 13 Herodianis apud Mtth. 22, 16-22, et Me. 12, 13-17, Dominum ten– tantibus, substituit Lucas 20, 19-26 Principes sacerdotum et Scribas, h. e. Sadducaeos et Pharisaeos. Facile intelligitur eos libenter adhae– sisse Pharisaeis, ut caperent Jesum in sermone, et ut eum perderent (Me. 3, 6), quaerentes avertere populum ab Eo, nam timebant ne eum facere vellent regem. Nota - Ex his factionibus funestissima omnium populo sub aspectu religioso fuit P h a r i s a i e a , quia in doctrina Legis summa aucto– ritate pollebat, et suo formulismo sinceram pietatem et veram reli– gionem pessumdabat. Pharisaei « clavem scientiae » se habere gloria– bantur, sed caeci erant, et neque ipsi intrabant in regnum a Christo praedicatum, nec alios volentes intrare sinebant; ideo Jesus; dum alias sectas rarissime alloquitur, contra Pharisaeos implacabilis est, eosque exauctorandi nullam praetermittit occasionem. E) Pub 1i e a ni (-reAwvcxL). Populus iudaicus gravabatur tributis et vectigalibus, quae fiebant graviora ex ~varitia exactorum. Aliqui divites pretio conducebant vectigalia unius provinciae vel urbis, et mi– nisterium ea colligendi portitoribus vel exactoribus committebant; tum conducentes illi, tum exactores vocantur in Evangelio p u b 1i e a n i. Erant exosi populo, cum oh eorum avaritiam, fraudes et coactiones, tum ob ipsum ministerium alienis dominatoribus praestitum; populus computabat eos inter peccatores, et cum meretricibus et paganis eos conferebat: Christus ex sententia populi Joquens, dicebat: « .•. Sit tibi sicut ethnicus et publicanus » (Mtth. 18, 17): « P u b 1i e a ni et me - re tri e es praecedent vos in regnum Dei» (Mtth .. 21, 31). Quod publicani non semper parcerent fraudibus in damnum populi, potest coniici ex verbis Zachaei: « Si quid aliquem defraudavi, reddo qua– druplum » (Le. 19, 8), et ex responsione Jo. Baptistae ad publicanos: « Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis faciatis » (i. e. e x i - g a ti s= gr. np&.o-cren) Le. 3, 13. - Ex hac mala fama publicano– rum, populus simplex scandalizabatur quod Jesus quasi familiariter cum ipsis ageret; nam et ínter Apostolos unum vocavit publicanum, Mat– thaeum, apud quem convivio excipi non est dedignatus, sicut nec postea in domo Zachaei, qui erat &pzmAWV'l)c; = (Vlgt.) « prínceps publicanorum ». Conclusio. Ex his quae de sectis, et de earum ad populum habi– tudine diximus, necnon de publicanis, apparet condicionem populi iudaici tempore Christi esse vere miserandam, .quae Cordi Jesu, bo-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz