BCCCAP00000000000000000000544
308 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS III. aliud subintrat momentum visionis, videlicet apparitio nubis, seu, cum nubes in theophaniis Vet. Test. sit symbolum praesentiae Dei 40, ap– paritio ipsius Dei. « Ecce nubes lucida obumbravít eos »; solus Mt. notat 1 u e id ita te m nubis, et talis erat quia Deus, qui lux est, (I Jo. 1, 5. 7), gloriam suam suique Filii per illam nubem manifestabat. - Et quamvis lucida esset, obumbravit eos, seu cooperuit et involvit. - Qui– nam designantur illo pronomine <X.U'C'oúc;? Lucas distinguit duos effectus illius nubis; obumbrationem, et comprehensionem: primus potest de omnibus praesentibus, non exclusis apostolis, intelligi; alter solos Je– sum, Moysem et Eliam afficit. Tres apostoli fulgore umbroso nubis attacti sunt, sed intra nubem solí tres alii sunt recepti, et sic subducti fuerunt ab aspectu apostolorum. Ita audierunt vocem egredientem de nube, extra quam ipsi erant. Videntes autem apostoli intrasse illos in nubem, et ea obvolvi, timuerunt, id est, ob praesentiam divinae maie– statis religioso timare correpti sunt. « Et ecce vox de nube, dícens »: - Haec vox in 2 Pe. 1, 17. 18 dicitur « delapsa » vel pronuntiata « a (ún6) magnifica gloria», id est, a Deo, qui ita designatur, utpote magnifice gloriosus. - « Hic est Fílíus meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ípsum audite». Haec est forma plenior vocis caelestis, a Mt. tradita; a qua leviter differunt alii testes, sic: Me. et Le. (gr.) 01nittunt incisum medium, « in quo mihi bene complacui »: (habetur tamen hoc inci– sum in 2 Pe 1, 17 et in triplici narratione evangelica baptismi Jesu): praeterea, dum Mt. Me. 2 Pe habent « Filius meus dilectus » (Me. « ca– rissimus ») = ó &.yot1t'Y)'C'6,:;, Le. eum designat per electus = ó lxAe:Ae:y[J,É– voc; qui est titulus aequivalens 'Messías' 41 • Omnes tandem testes (prae– ter 2 Pe) claudunt verba caelestia commendatione solemni: « Ipsum audite». - Deus reddit Jesu testimonium, sicut in baptismo olim fe– cerat, a) de eius filiatione divina proprie dicta, nam ó útoi:; ó &y<X.1t'YJ'C'Óc; est ídem ac « filius unicus » vel unigenitus et naturalis, ideoque dilec– tus: b) de eius messianitate, in nomine « Electus » indicata (Le.): e) de eius auctoritate docendi: Jesus declaratur magíster ab omnibus audien– dus, id est, ei est credendum et obediendum 42 • 40 Cfr. Ex. 16, 10; 19, 9. 16; 24, 15 s.; 33, 9; 40, 35; 1 Re. 8, 10; &. 41 Hic est titulus Messiae in Lib. Henoch: cfr. praesertim « Lib. parabolarum ». 42 Commendatio Patris, « ipsum audite », est quidem generalis, totum ambitum magisterii Jesu complectens; sed in hoc contextu respicit speciali modo doctrinam Jesu de sua passione et morte, quae scandalo erat apostolis, ac si dicat: « ipsum audite, etiam cum docet vos de Cruce a Se toleranda, et a vobis quoque ferenda: ne repugnetis ei, sed credite et obedite ».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz