BCCCAP00000000000000000000544

TRANSFIGURATIO CHRISTI: MTT. 17, 1-8; PAMLL. 307 vidisse: ita, *PLUMMER, CRAMPON, KNABENB, etc. - Contextus tamen evangelitus videtur postulare sensum « evigilandi a somno », sicut in~ tellexerunt verss Vulg, Pesch. et Syrosinaítíca. Excitati igitur apostoli a somno, viderunt gloríam eius, 't'~v M~&.v ocü't'oü, maiestatem (Vulg.) seu claritatem Jesu, id est, Jesum glorifiea– tum illo splendore vultus et vestimentorum antea descripto: « et duos víros » 't'ouc; Mo &vapocc;, Moysem et Eliam, « qui erant cum eo », etiam ipsos glorificatos, id est, magna luce cireumdatos; apparuerant enim ev M~y¡ = in maiestate seu gloria. - Tune audierunt eos eolloquentes eum Jesu de excessu suo complendo in Jerusalem, sieut v. 31 dietum est. Cum autem, colloquio finito, in eo esset « ut discederent a Jesu » (Le. 9, 33), et Petrus sive ex gestu sive ex verbis eorum hoc notasset, volens eos detinere, dixit ad Jesum... - Momentum interventus Petri accurate a Luca indicatum est, dum alii duo evangelistae qui omise– runt et somnum apostolorum et obiectum eolloquii Moysis et Eliae cum Jesu, posuerunt illum immediate post primam visionem eorum. Verba autem Petri apud omnes tres Evangelistas constant a) invo– eatione, b) · affirmatione et e) oblatione servitii. Invocatio est apud sin– gulos varia: « Domine, xupte » (Mt.); << Rabbi, poc~~¡ » (Me.); « Prae– ceptor, em<rnhoc >> (Le. - Affirmatio apud omnes iisdem verbis expri– mitur: << Bonum est nos hic esse », cum hoc sensu: « iucundum nobis est hic manere »: aestimabat se beatum, et volebat illam f elieitatem stabili modo possidere, vel saltem ut ea diu protraheretur optabat. - Oblatio: ut commodae mansioni eorum provideret, offert suum per– sonale servitium (Mt. gr. «Jaciam » not~crw), sed quasi permissionem Jesu petens, praemittit, « si vis» (Mt.); vel quia scit socios suos eodem sensu abundare, eorum nomine loquens, dieit: «Jaciamus » (Me. et Le.), volumus statim praeparare « tria tabernacula, tibí unum, Moysí unum, et Eliae unum »: de se non curant, dummodo illi consentiant ibi diu manere 39. Cum pastea Petrus in praedicatione scenam narrabat, addere so– lebat ad sui conJusionem se hoc dixisse in insipientia, ob ignorantiam qua tune laborabat mysterii Crucis; ideo Marcus, et ex illo Lucas, addunt, « nesciens quid diceret ». - At Marcus, quasi volens eum ex– cusare, explicat haec Petri et aliorum spontanea et ingenua verba, dicens: « erant enim timore exterriti », timare scilicet religioso ex visione illa gloriae, et simul intima et vehementi laetitia perfusi. 4 - Vox PATRIS CABLESTIS. - Petri ingenua propositio non habuit responsum ex parte Jesu, ad quem faeta erat. Sed « adhuc eo loquente » 39 « Unum » ter repetitum, est hebraismus, pro « unum, alterum et tertium ».

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz