BCCCAP00000000000000000000544

306 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS III. gr. -r~v ~~oaov ixu-roü, de exodo eius ex hoc mundo, seu de morte 37. « ... excessum quem completurus erat (gr. ~v ~µe),.:>,ev 1t),:y¡poüv) in Jerusalem »: quem oportebat, vel necesse erat ut compleret Jesus... , quia Deus sic decreverat, prout in Lege et Prophetis scriptum erat (Le. 24, 44). - Moyses igitur et Elias loquentes de. morte Christi in eius transfigura– tione gloriosa, confirmant praedictionem passionis et mortis eius paulo antea factam apostolis, ut scandalum crucis•ab eorum cordibus tollatur. Si enim duo illi viri, summa aestimatione inter iudaeos habiti, de mor– te Christi eiusque necessitate testantur, neque ullam vident opposi– tionem cum eius gloria, imo eam exhibent ut viam ad veram gloriam 38 ; quis adhuc scandalizabitur1. Forsitan obiectum colloquii eorum cum Jesu ponitur hic a Luca per anticipationem, secus non fuisset auditum ab apostolis, qui gravati somno tune dormiebant, Út solus Lucas ad– notat v. 32: « Petrus vero et qui cum eo erant, gravati erant somno ». Res videntur hoc ordine contigisse: tres apostoli, advesperascente iam die, difficilem montis ascensum cum Jesu peragunt. Dum Jesus orat, ipsi ex itinere lassi, somno opprimuntur: inter orandum Jesus transfiguratur, et apparent Moyses et Elias; apostoli dormientes non viderunt initium tran– sfigurationis, neque primam Moysis et Eliae apparitionem. Tandem evi– gilantes, viderunt spectaculum mirabile, et audierunt tum colloquium eo– rum cum Jesu, tum vocem Patris de caelo. Duo illi viri, reddito Jesu testi– monio, ad discessum parabantur; quod animadvertens Petrus, dixit: « Bo– num est nos hic esse... » et reliqua de tribus tabernaculis parandis. - Tune facta est nubes lucida, in qua Moyses et Elias advecti disparuerunt; et de nube egressa est vox Dei Patris Jesum, Filium suum dilectum proclamantis. Apostoli, hac caelesti manifestatione ad terram prostrati, post paululum, a Jesu tacti et vocati, surgunt, et eum solum, ad statum, habitualem reversum, vident. - Transacta nocte, die sequenti (-r'/í É~-7¡c; ~µÉpq: Le. 9, 37) descen– dunt ad alios apostolos qui in planitie remanserant. In descensu imponit Jesus tribus illis privilegiatis silentium de visis et auditis, donec resurrexis– set a mortuis. Haec ant1c1patio Lucae v. 32, admittitur ab omnibus qui intelli– gunt participium (hapax S. Script.) aiixyp'Y)yop~crixv-rec; (v. 32) sensu « evigilandi a somno ». Alii, retinentes sensum nativum verbi, qui est « vigilare, vigil esse, non dormire », putant apostolos, somnum supe– rantes, vigilasse, noctem vigiles transegisse, et totum decursum actionis 37 Cfr. ~~ooo,;,, sensu mortis in 2 Pe. 1, 15, ubi Vulg. vertit « obitum »: item Sap. 3, 2 « exitum ». 38 Cfr. Luc. 24, 25-27. 46.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz