BCCCAP00000000000000000000544
TRANSFIGURATIO CHRISTI: MTT. 17, 1-8; PARALL. 305 luit apostolis ad roborandam eorum fidem, et ad praemuniendum. illos contra scandalum Crucis. - Nec tantum vultus Jesu, sed tota eius persona miro fulgore circumdata apparuit, nam « et vestimenta eius Jacta sunt alba sicut nix ». Albedo nivis, praesertim radiis Solis illuminatae, proverbialis est: etiam vestimentum angeli Resurrectionis (Mt. 28, 3) erat album sicut nix. - Sed iuxta textum graecum Mt. 17, 2 albedo vestimentorum Christi transfigurati maior adhuc erat: erat enim w~ -ro rpw~ = sícut lux. Ista est lectio critice certa et retinenda, tum oh auctoritatem testium, tum oh concinnitatem idearum; ita enim Solí, fonti lucis, respondet lux. Facies Jesu, splendens sicut Sol, lucem suam in eius quoque vestimenta transfudit 36. - Marcus non commemorat explicite claritatem vultus Jesu, sed tantum eius vestimentorum, quae dicit facta fuisse « splendentia, candida nimis », (et eodem modo Lucas; « vestitus eius, albus, refulgens ») : videtur illa albedo, miro splendori coniuncta, apostolorum oculos specialiter perculisse, et Marcus, ex prae– dicatione Petri vividam huius scenae descriptionem desumens, utitur populari exemplo fullonis, qui omni arte pannis, linteis, etc maximam albedinem praebere conatur; at illa vestimentorum C::hristi albedo su– perabat omnem gradum albedinis ah arte vel industria humana inven– tae; erant enim « candida nimis, qualia follo non potest super terram candida facere » (Me. 9, 2): ideo non erat albedo mere naturalis. 3 - APPARITIO MoYsrs ET EuAE. - In hac parte narrationis sequen– dus est maxime Lucas, qui (9, 30 s.) plenius refert factum. Duo enim priores Synoptici dicunt tantum appanússe Moysem et Eliam (Mt.), vel « Eliam cum Moyse » (Me.), et locutos fuisse cum Jesu; de obiecto autem colloquii nihil referunt, dum Lucas declarat et formam qua apparuerunt, « in maiestate » &v M~y¡, et obiectum colloquii, « dicebant excessum eius quem completurus erat in Jerusalem >>. Hi duo viri, - ut eos vocat Lucas, - repraesentabant, alius (Moyses) Legem, alius (Elias) Prophetas, id est, totam oeconomiam veterem, quae Christum annun– tiabat, fundatorem novae oeconomiae gratiae, cuius « passiones et po– steriores glorias » Moysi et Prophetis Spiritus Sanctus, qui est « Spiri– tus Christi >> revelaverat, et scribere fecerat (I Pe. 1, 10-12). - Moyses apparuit in corpore aliquo assumpto, sicut cum angeli apparent; Elias autem in proprio, cum quo olim in locum ignotum sine morte rap– tus fuerat (4 Re 2, 1 ss.). - Loquebantur cum Jesu de excessu eius, 36 Lectio ro~ xlwv = sicut nix, videtür conformado posterior. ad Mt. 28, 3: quoad determinationem « sicut nix », in Me. 9, 2 (Vulgata), est additio, cui nihil in gr. responder.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz