BCCCAP00000000000000000000544

TRANSFIGURATIO CHRISTI: MTT 17, 1-8; PARALL. 303 rum (Jo. 7, 2. 10 ss.) ascenderet, quod celebrabatur a die 15° mensis Tisri (Sept-Octob) ad 22m eiusdem m. - Utrum Transfiguratio facta fue– rit interdiu an nocte, disputatur. - S. Jo. CHRYSOST, EuTHYM., et pauci ex modernis, v. gr. LAGRANGE (St. Luc, 273. 275) dicunt evenisse die, quia sic intelligitur melius quod dicitur de nube lucida eos obumbrante. - Communis tamen sententia censet evenisse nocte, ut totus contex– tus innuere videtur: somnus apostolorum, sicut nocte Gethsemani; ascensus Christi in montem ad orandum, ut solebat noctibus, prae– sertim vero quod Lucas, narrata transfiguratione, pergit; «.•• in sequenti die, descendentibus illis de monte... » (Le. 9, 37): quod indicat · eos noctem praecedentem in monte transegisse, et in ea transfigurationem contigisse 31 • EXPOSITIO TEXTUS. Sequimut Matthaei narrationem, indicantes ea quae sunt propria Marci et Lucae. - JEsus VENIT IN M0NTEM TRANSFIGURATIONIS. « Et post dies sex..: » (Mt. et Me.), vel ut Lucas dicit « .. Jere dies octo », formula aproxima– tiva usus, sicut solet 3 2 • Isti dies computandi sunt, sive a scena Cae– sareae Philippi, sive ut accuratius dicit Lucas (9, 28), ah instructione Jesu quae illam scenam secuta est, cum promissione manifestationis suae gloriosae quibusdam ex adstantibus: « transactis post hos sermones (Vulg. «verba»), µ,e-rrl -roo~ Myou~ -rou-rou~, fere diebus octo... ». ~ Hoc spatio temporis commode potuit Jesus conficere distantiam ínter Caesaream et Thabor, (= 60 Kmt.), sive venerit recta versus Meri– diem, sive gyrum fecerit, pergens a Caesarea versus Occidentem, et per littus maris descendens usque ad Carmelum, planitiem Esdrelon percurrerit, donec ad radices montis Thabor perveniret. Relictis ibi novem apostolis, « assumit » 33 tres ex illis, videlicet « Petrum et Jacobum et Joannem Jratrem eius », eosdem nempe qui fue– rant testes resuscitationis filiae Jairi (Mt. 9, 18-26; et parall), et qui testes orationis et agoniae Christi in Gethsemani futuri erant. - Om– nes tres Evangelistae nominant primo Petruni, ordo vero filiorum Zebedaei alius et alius est: Mt. et Me. ponunt « Jacobum et Joannem », 31 « Nobis vix dubium est, secundum totum contextum, quominus transfiguratio .tarda vespera vel nocte contigerit ». Ita J. VosTÉ, op. cit., p. 131. 32 Cfr. Le. 1, 56; 3, 23; 9, 14; 8, 42; et saepe in Aet. 33 Mt. et Me. tempus praesens (rcocpocAocµ~&ve:i, &.vocqi~pe:i), proprium narrationis vividae, habent.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz