BCCCAP00000000000000000000544
302 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS III. tatis nostrae configuratum corporis claritati suae » (Philp. 3, 21), et simul praegustationem quandam nobis dare caelestis beatitudinis, post viam Crucis obtinendae. - Praesertim vero ordinabatur ad praemunien– dos discipulos contra scandalum Crucis, uti berre dicit S. LEO Magnus: « in transfiguratione illud quidem principaliter agebatur, ut de cordi– bus discipulorum crucis scandalum tolleretur, nec conturbaret eorum fidem voluntariae humilitas passionis, quibus revelata esset absconditae excellentia dignitatis » 27 • - Intendebat quoque Deus per Transfigu– rationem divinitatem Jesu solemniter proclamare, Eumque ut Magi– strum a Se approbatum hominibus exhibere: « Ipsum audite». e) Locus Transfigurationis fuit mons (Le.), mons excelsus (Mt. et Me.), mons sanctus (2 Pe. 1, 18) :_ sed nullibi iste mons suo nomine de– signatur. Opinio autem a saec. IV constans dicit esse Thabor 2 8: quae opinio aestimatur adeo certa in ecclesia graeca, ut festum Tranfigu– rationis ex nomine montis Thabor vocetur 0<X~wpwv.. - Recenter quidem invecta est opinio de monte Hermon, quae magnum ínter modernos auctores favorem invenit, eo quod Hermon sit mons vere excelsus, (ultra 2000 mt.), et Caesareae Philippi vicinior sit quam Tha– bor. - At haec sententia, praeter eius modernitatem ( = defectum traditionis), non leves offendit difficultates ordinis practici, quae ab ea tenenda dissuadent: dum opinio de Thabor, quae veneranda anti– quitate gloriatur, omnibus indicationibus textus bene respondet, nec ullum validum argumentum contra eam affertur 29. Igitur retinemus Thabor uti montem Transfigurationis. Hodie appellatur Djebel-et-Tor, et exsurgit in magna planitie Esdrelon versus Orientem eiusdem, se– gregatus a quolibet alio monte: eius elevatio 500 mtr. super plani– tiem (300 iuxta LAGRANGE, St. Marc, 233), 562 mtr. super M. Medi– terr., et 770 super lacum Genesareth 30, sufficiens est ad iustificandam appositionem Mt. et Me. Ú~7JMv = excelsum. d) Tempus. « Dies sex » (Mt. et Me.), vel « fere dies octo » (Le.) post scenam Caesareae Philippi, quae, uti suo loco diximus, aliquot menses post Pascha (II vel III) locum habuit, ante quam Jesus, com– pleto fere ministerio galilaico, in Jerusalem ad festum Tabernaculo- 27 Sermo 51, 3; PL 54, 310. 28 S. CYRILLUS HIEROSOL. (ca. a. 347), Catech. XII, 16 (MG 33, 744): S. HIERO– NYM., Ep. 46, 13, 3; et Ep. 108, 13, 6 (ML 22, 491. 889). ANONYM. PLACENTINUS, saec. VI, et ARCULFUS, saec. VII: deinceps sententia de Thabor communis evasit. 29 Cfr. I. SMIT, De daemoniacis, pp. 480-94 (Romae 1913). 30 Has mensuras dat L. FoNcK, cfr. art. cit. : alii paulo aliter.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz