BCCCAP00000000000000000000544
TRANSFIGURATIO CHRISTI: MTT. 17, 1-8; PARALL. 301 Christi, cui opponitur Petrus, volens Eum avertere ab hoc consilio; sed aspere increpatur a Christo, « quia non sapit ea q11ae Dei sunt, sed ea quae hominum » (v. 23). - Sequitur instructio ad discípulos (Mt.) et ad turbas (Me. et Le.) de necessitate abnegandi seipsµm et tollendi crucem ad sequendum Christum (Mt. 16, 24-26, et paral): nullo sa– crificio parcendum est ad salvandam animam, sed quodcumque dam– num rerum materialium et ipsius vitae naturalis subeundum, potius– quam damnum spirituale animae irreparabile. - Provocat Christus ad iudicium a Se, Filio hominis, faciendum, ut omnes e:fficaciter hor– tetur ad intrepidam Sui confessionem, suaeque doctrinae exsecutionem: 'nemo, malignantium timore perterritus, erubescat me, meosque sermones (Mt. Le.), sed « propter me et Evangelium >1 (Me.) iacturam omnium libenter sustineat, certus de congrua mercede tune recipienda' .(Mt. 16, 27; paral). - In confirmationem sui adventus gloriosi in fine mundi ad iudicium extremum faciendum, annuntiat eis Jesus aliquam appa– ritionem Sui proximam in maiestate, cuius quídam ex adstantíbus testes oculati erunt (Mt. 16, 28; parall). Ad quamnam manifestationem Sui gloriosam alludat Jesus his verbis, haud est facHe determinare. Non– nulli recentiones (KNABENB., DuRAND, PRAT, alii) eam vident in ex– cidio Urbis et Templi ac populi iudaici, anno 70: alii, ut LAGRANGE (St. Marc, in h. l.) cogitat de aliqua manifestatione indeterminata relate ad Ecclesiam, quae est « regnum suum »: Patres vero commu– niter, quos multi omnium aetatum interpretes sequuntur (MALDON., CüRN. A LAP., alii), putant hic praenuntiari proximam Transfigura– tionem, in qua Filius hominis gloriam suae divinitatis tribus electis discipulis manifestavit. - Quod dicit LAGRANGE (loe. cit.) neminem hodie hanc explicationem amplius retinere, non est verum; nam eam tenent saltem CLADDER, H. J.25, et ScHILDENBERGER JoH. 2 6. - Et haec quidem sententia, etsi difficultate non careat, bonum nexum sta– tuit cum scena Transfigurationis inmediate sequenti, quae esset impletio illius promissionis. b) Scopus Transfigurationis fuit multiplex: Voluit Christus osten– dere gloriam quae sibi, tamquam unigenito a Patre (Jo 1, 14) compe– tebat, etiam in sua humana natura, et vel in suo corpore; ítem prae– monstrare apostolis, et in ipsis toti Ecclesiae, futuram « gloriam quae revelabitur in nobis » (Roro 8, 18) in beata resurrectione, cum Chris– tus « reformabit (gr. = fLE't'MXYJfLMtcre:i = transfigurabit) corpus humili- 2s Cfr. Theol. Rev. 16 (1917) 213 s. 26 In Bíblica 24 (1943) 213-18.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz