BCCCAP00000000000000000000544

300 MINISTERIUM PUBLICUM CHRISTI: ANNUS III tur, duraturam (Mt. 28, 18-20). Iamvero, si Christus in ipso actu con– ferendi Petro Primatum, annuntiat ei mortem (Jo. 21, 15-19), mens Eius non potest esse, ut hic Primatus adeo personaliter Petro pertineat, ut, eo moriente, deficiat; sed ut illum ad successores integre transmit– tat: Ecclesia enim, prout a Christo constituta est, nequit sine funda– mento consistere, sine supremo rectore gubernari, et ad finem suum perduci. 4º) Iste textus Mt. 16, 16-19, tam quod attinet ad praerroga– tivas Petri, Vicarii Christi, quam ad earum continuationem in suis successoribus, romanis Pontificibus, authentice explicatus est a Conc. Vaticano, sess IV (18 Julii 1870), cap. et can. I et 2; ibi dicitur Chri– stum Petro immediate et directe promisisse et contulisse Primatum verae propriaeque iurisdictionis. (Cfr. Denz-Banw, nn. 1821-25). v. 20 - Christus praecepit apostolis silentium de hoc: ne turbae in– tempestivo fervore ex divulgata ab apostolis Jesu messianitate con– cepto, in suis ideis nimis terrenis confirmarentur, volentes eum face– re regem, et ita passio morsque Eius impediretur, de qua ab hoc momento (v. 21) magis sollicitus erat. § 2 - CHRISTUS IN MONTE TRANSFIGURATUR 24. (Mt. 17, 1-8; Me. 9, 1-7; Le. 9, 28-36; 2Pe. 1, 16-18). Haec narratio cum duabus praecedentibus (confessione Petri, et praedictione Passionis Christi) habet relationem: nam etiam hic habe– tur proclamatio caelestis divinae Filiationis Jesu, et confirmatio pas– sionis et mortis Christi per Moysem et Eliam cum Eo loquentes. a) Contextus huius pericopae evangelicae est idem in triplici nar– ratione Synoptica. Post confessionem Petri ad Caesaream Philippi, et commendationem silentii a Jesu apostolis factam circa suam messia– . nitatem, « ut nemini dicerent ' ó-n odr,o,; e:cr~w ó Xptcr-r6,;' » (Mt. 16, 20; paral), habetur prima praedictio Passionis, mortis et Resurrectionis 24 Bibliographia. - DABROWSKI Eugenius, La Trans.figuration de Jésus (opus polo– nice scriptum armo 1931), editio gallica, Romae, 1939: XIV-191 pp. (inter• 'Scripta Pont. Inst. biblici', 85); VosTÉ Jacobus, O. P., De Trans.figuratione Christi, Romae, 1934: in 'Studia theol. bibl.', II, pp. 115-167; FoNCK Leop., Christus in monte tran– s.figuratur, in Verb. Dni 2 (1922), 72-79; BLINZLER Jos., Die neutl. Berichte über die Verklarung Jesu, in Ntl. Abhlg., XVII/4; Münster-i-W. 1937: XIX-170 pp.; Hfü– LER Jos., Die Verklarung Jesu, Freib.-i.-Br. 1937, 235 pp.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz