BCCCAP00000000000000000000544
12 QUAESTIONES PRAELIMINARES 14; « Ant. » 13, 5, 9; 18, 1, 3). In praxi tamen, durante munere, Pha– risaeorum doctrinam sequebantur, quia secus eos populus derelinque– bat 11 • In política, Sadducei favebant extraneae dominationi ob pro– prium commodum; nam cum nominatio et depositio summi sacer– dotis penes regís vel Procuratoris arbitrium esset, oportebat illis ac– ceptos esse, ne talem dignitatem amitterent. Quamvis Sadducaei et Pharisaei in tantis discreparent, amico tamen foedere uniti sunt ad per– dendum Christum (Mtth. 16, 1-12; 21, 15; Le. 20, 19). Dum Phari– saei adhuc post deletam Jerusalem pergunt exsistere ut magistri po– puli (rabbini), Sadducaei, destructo Templo, disparent omnino, et ne vestigium quidem eorum est invenire. e) Es sen i i. Erant viri in communitate viventes, paenitentiae, orationi, et labori dediti. Orti videntur tempore Machabaeorum; et fuisse non Judaeos palaestinenses, sed hellenistas, quod eruitur ex mix– tione elementorum judaicorum et paganorum in eorum ascesi: nam ex una parte, sabbatum et puritatem extemam strictissime observa– bant, Moysem summe venerabantur; ex alía tamen matrimonium de– spiciebant, imo aliqui ex eis ut malum habebant, parcissime vivebant, ab unctionibus tanquam a re inutili abstinebant, sacrificia- in Templo non offerebant, licet dona ad illud aliquando mitterent; sed quod ma– xime mirum est, singularem solis venerationem habebant 12, anima– mm praeexistentiam admittebant, corporum resurrectionem negabant. Cum esset secta exigua et plerumque solitaria, parvum vel nullum in– fluxum in vitam populi, et multo minus in monachismum christia– num, exercuit. - De ipsis nulla in Evangeliis mentio recurrit. (Cfr. FELTEN op. cit. II, p. 138-155). d) H e r o d i a n i . Erat factio pure política illorum, paucorum utique numero, qui restaurationem regni Herodis Magni desiderabant; nempe, ut familia Herodis super totam Palaestinam imperaret: hoc de– siderium ad breve tempus cum H. Agrippa I impletum est. Huic fac– tioni nobiles praesertim adhaerebant illi, qui Herodiadum familiae propriam exaltationem et fortunam debebant; nec improbabile est Sadducaeos huic sectae adscriptos fuisse: ideo fortasse Pharisaeis et 11 Cfr. eamdem praxis et doctrinae disSonantiam ínter Magos, sacerdotes Per– sianos, teropore saltero posteriori. Idem accidebat ínter sacerdotes graec:os et roma– nos (Cfr. G. MEssINA; I Magi a Betlemme, pag. 16 sq., Roma, 1933). 12 Cfr. taroen interpretationero benignam textus Josephi Fl. (De bello judaico, 11, 8, 5) a LAGRANGE datam; Josephus loquitur metaphorice; Sol est Deus ipse, radii Solis sunt oculi vel intuitus Dei. (Op. laud.; pp. 313-321).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz