BCCCAP00000000000000000000544
,CONFESSIO PETRI: PRIMATUS; MTT. 16, 13-20 PARALL 299 id est, coram Deo. - En quali auctoritate irrefragabili mtmitur Pe– trus qua Vicarius Christi, ut Christus in caelo habeat tamquam a Se facturo, quidquid Petrus in terra fecerit; ideoque nemo possit impune ei oboedientiam detrectare. His verbis « ligare et solvere >>, directe quidem exprimi videtur potestas legislativa, et quae cum ea indissolubili nexu sociatur potestas iudicialis; at indirecte comprehenditúr quoque potestas docendi seu ma– gisterii, qua mentes hominum ligantur veritatibus fidei a Petro infal– libiliter proponendis, et potestas ministerialis seu sanctificandi · homines per Sacramenta, praesertim vero potestas « remittendi et retinendi » peccata (Jo. 20, 22 s.), qui termini cum notione « ligandi et solvendi >> valde cohaerent. CoNCLUSIO. 1 º) Christus ad Caesaream Philippi promittit Petro, triplici metaphora usus, verum Primatum iurisdictionis in omnem Ec– clesiam. a) Omnes partes aedificii, quaecumque et quantaecumque sint, Petro tamquam fundamento innittÍntur; b) Ipse solus Ecclesiae, seu regni caelorum in sua phasi terrestri, accipit claves, quae supremam domus Dei administrationem ei conferunt: e) Ipse potest omnia ligare et solvere, auctoritative decernere et agere quidquid menti Christi, naturae et :fini Ecclesiae consentaneum iudicaverit, certus semper de divina assistentia, quae in promissione rati:ficationis caelestis suorum gestorum implícita continetur. · 2º) Quod etiam Apostoli, (imo et Prophetae) dicantur funda– mentum Ecclesiae (Eph. 2, 20), et illis quoque detur potestas quodcum– que ligandi et solvendi cum ratihabitione caelesti (Mt. 18, 18), nihil detrahit vero Primatui Petri; sicut nec omnímoda potestas Petro con– cessa, quidquam detrahit dignitati Christi, unici veri fundamenti Ec– clesiae (I Cor. 3, 11). Ecclesia est societas hierarchica, in qua datur ordo dignitatis a suo Fundatore statutus: a) Christus, b) Petrus, e) Apostoli, d) sacerdotes, e) denique, :fideles communes, quodam sacerdotio spi– rituali insigniti (I Pe. 2, 4-10). Potestas Petri (Mt. 16, 19b indicata) est personalis, Apostolorum potestas (Mt. 18, 18) est collegialis; quod Petrus potest solus facere, Apostoli nonnisi cum Petro et dependenter ab eo facere possunt. 3º) In hoc textu Matthaei nihil dicitur explicite de duratione Ecclesiae; in praedictione tamen pugnae ab inferno adversus eam fa– ciendae, innuitur potius eius longa duratio, quae ex aliis textibus certa fü, dum patet eam usque ad finem mundi, qui longinquus supponi-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz